at vero ille praetor, qui ille praetor qui Garatoni : illi et .R. qui PB : ille et Requi ( corr. Reliqui) G ; §78 de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas tabellas Schol. subrepserat, ut matér , te appello dicturus videretur; itaque illa via latebrosior latebrosior Schol. : latebrosa P rell. , qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. videtisne igitur quantum intersit intersit suppl. Wesenberg inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari? tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis iis PHk : his B captivis a quibus a quibus codd. praeter k (pro quibus), fort. recte; quam iis invitis a quibus Bake, Jeep : quam salvis capt. a quib. Reid : quam sine ignominia redditis iis capt. a quib. K. Busche ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos? vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset. hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis quis codd. praeter P 1 (quid): qui klotzio auct. Halm all. me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes qui rem publicam salvam salvam esse G vellent convocarentur. quod numquam senatus in universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. quem curia magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque ipsa tribunalia desideraverunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis? nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones atque regiones om. Schol. tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit continuavit coni. Reid , de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen tum Lamb. illud addidit, ut, si ut si G : nisi P rell. diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata. decrevit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque ut ut om. Schol. idem idem P rell. : eidem Halm ( ut PBG in l. 21) ad res redeuntes ut venirent rogarentur. haec erat studiorum in mea salute contentio ut ii qui a senatu de me rogabantur eidem senatui pro me supplicarent. atque ita in his rebus unus est solus inventus qui ab hac tam impensa voluntate bonorum palam dissideret, ut etiam Q. Metellus consul, qui mihi vel maxime ex magnis contentionibus rei publicae fuisset inimicus, de mea salute rettulerit: qui excitatus cum summa cum summa Manut. : summa cum codd. auctoritate P. Servili tum incredibili tum incredibili suppl. Manut. quadam gravitate dicendi cum summa auctoritate ⟨senatus tum⟩ P. Servili ⟨ divina⟩ quadam gr. dic. Klotz ( in Sen. § 25; cf. Prov. Cons. §22): cum summa auct. ⟨P. C. (patr. conscr.) tum⟩ P. Servili incredibili quadam gr. dic. Wesenberg , cum ille omnis prope ab inferis evocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset refixisset PB , cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius ad Numidici illius Manut. : ad unum dicitius P (dicto citius P 2 rell. praeter G 1 dictitius) Metelli casum vel gloriosum vel gravem convertisset, conlacrimavit vir conlacrimavit vir Lamb. : conlacrumavitat ( litt. at expunct. ) ut vir P rell. praeter G (vel lacrimavit ut vir): collacr. atque ut vir ... totum se Momms. egregius ac vere Metellus totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam divinam gravitatem plenam antiquitatis diutius homo eiusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo suo Schol., om. P rell. rediit in gratiam.