at vero ille praetor, qui ille praetor qui Garatoni : illi et .R. qui PB : ille et Requi ( corr. Reliqui) G ; §78 de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas tabellas Schol. subrepserat, ut matér , te appello dicturus videretur; itaque illa via latebrosior latebrosior Schol. : latebrosa P rell. , qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. videtisne igitur quantum intersit intersit suppl. Wesenberg inter populum Romanum et contionem? dominos contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari? tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis iis PHk : his B captivis a quibus a quibus codd. praeter k (pro quibus), fort. recte; quam iis invitis a quibus Bake, Jeep : quam salvis capt. a quib. Reid : quam sine ignominia redditis iis capt. a quib. K. Busche ad senatum missus erat Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos? vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset.