maximum vero populi Romani iudicium universi universi Schuetz : universo codd. (univ. consensu PB ) consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello Metello Schol. : Q. Metello P rell. cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a a PHG : ad Schol. s ( cum accusativo k ): (ã B ) columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur. ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus? equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo?