<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="122"><p><reg>pro</reg> di immortales! <reg>quid</reg>? illa quem<note><w type="lemma">Quid? illa qu.</w> (§114): quid illa, qu. <hi rend="italic">all.</hi></note> ad modum dixit idem! <reg>quae</reg> mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: <quote rend="blockquote"><l>O íngratifici Argívi, immunes<note>immunes <hi rend="italic">Schol.</hi>: inanes <hi rend="italic">P rell.</hi></note> Gráii<note>Graii <hi rend="italic">Mueller</hi>: Grai <hi rend="italic">codd.</hi></note>, immemores bénefici! </l></quote> <reg>non</reg> erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro<note>pro re <hi rend="italic">Madv.</hi></note> me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: <quote rend="blockquote"><l><reg>éxsulare</reg> sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini! </l></quote> <reg>quae</reg> tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare<note>aestimare <hi rend="italic"><quote>cod. Vrsini</quote></hi></note> facilius possunt qui adfuerunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="123"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="58" resp="editor"/><reg>et</reg> quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? <reg>nominatim</reg> sum appellatus in Bruto: <quote rend="blockquote"><l>Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat. </l></quote> <reg>miliens</reg> revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur? </p></div></div></body></text></TEI>