pro di immortales! quid ? illa quem Quid? illa qu. (§114): quid illa, qu. all. ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: O íngratifici Argívi, immunes immunes Schol. : inanes P rell. Gráii Graii Mueller : Grai codd. , immemores bénefici! non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro pro re Madv. me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini! quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare aestimare cod. Vrsini facilius possunt qui adfuerunt. et quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? nominatim sum appellatus in Bruto: Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat. miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur?