haec quantis ab illo clamoribus agebantur! cum iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur: súmmum amicum súmmo in bello— nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant: súmmo ingenio praéditum. iam Iam ed. Ascens. 1531: tam PB : tum HGk illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta! O páter— me , me ille absentem ut patrem deplorandum putabat putabat ed. Ascens. 1531: putarat codd. , quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic eversamque sic codd., Mueller : eversamque? Sic edd. vett. : eversam, quae sic Bake, edd. egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, haec ómnia vidi inflámmari fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! pro di immortales! quid ? illa quem Quid? illa qu. (§114): quid illa, qu. all. ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: O íngratifici Argívi, immunes immunes Schol. : inanes P rell. Gráii Graii Mueller : Grai codd. , immemores bénefici! non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro pro re Madv. me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: éxsulare sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini! quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare aestimare cod. Vrsini facilius possunt qui adfuerunt. et quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? nominatim sum appellatus in Bruto: Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat. miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur? maximum vero populi Romani iudicium universi universi Schuetz : universo codd. (univ. consensu PB ) consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello Metello Schol. : Q. Metello P rell. cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a a PHG : ad Schol. s ( cum accusativo k ): (ã B ) columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur. ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus? equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo?