<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p rend="indent"><reg>quid</reg> fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo <reg>virtutis</reg> ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica<note>in re pub. <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): in .TR .PL. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> tam quam in scaena optimarum, flens<note>flens ex <hi rend="italic">Bake</hi></note> et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud<note>apud <hi rend="italic">G vulg.</hi> (ă <hi rend="italic">B</hi>: egita P. R. <hi rend="italic">PH</hi>): ad <hi rend="italic">Madv.</hi></note> populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? <reg>summi</reg> enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. <reg>qua</reg> enim <add>vi</add><note>vi <hi rend="italic">add. Koechly, Maehly, edd.</hi>: Quia enim ... demonstrabat, revocabatur <hi rend="italic">Klotz</hi>: quom enim ita (<hi rend="italic">aut</hi> sic) ... dem., revoc. <hi rend="italic">Reid</hi></note>: <quote rend="blockquote"><l part="F">quí rem publicám certo<note>animo certo <hi rend="italic">Ribbeck, Eberhard</hi></note> animo adiúverit,</l><l part="I">státuerit, steterít cum Achivis— </l></quote>vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— <quote rend="blockquote"><l part="F">ré dubia</l><l>haút<note>haut <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ut <hi rend="italic">rell.</hi></note> dubitarit vítam<note><w type="lemma">dubitarit vitam</w> dubitari tu iam <hi rend="italic">codd.</hi></note> offerre néc capiti pepércerit.</l></quote> </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="121"><p><reg>haec</reg> quantis ab illo clamoribus agebantur! <reg>cum</reg> iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur: <quote rend="blockquote"><l part="I"><reg>súmmum</reg> amicum súmmo in bello— </l></quote>nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant: <quote rend="blockquote"><l part="F">súmmo ingenio praéditum. </l></quote> <milestone unit="chapter" n="57" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>iam</reg><note>Iam <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531: tam <hi rend="italic">PB</hi>: tum <hi rend="italic">HGk</hi></note> illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta! <quote rend="blockquote"><l part="I">O páter— </l></quote> <reg>me</reg>, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat<note>putabat <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531: putarat <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. <reg>quanto</reg> cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic<note>eversamque sic <hi rend="italic">codd., Mueller</hi>: eversamque? Sic <hi rend="italic">edd. vett.</hi>: eversam, quae sic <hi rend="italic">Bake, edd.</hi></note> egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, <quote rend="blockquote"><l><reg>haec</reg> ómnia vidi inflámmari </l></quote>fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! </p></div></div></body></text></TEI>