sed quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? nam cum ageretur togata Simulans , ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore ori Koch : in os Schuetz impuri hominis imminens contionata est: huic, Tite, tua huic, Tite, tua Halm : huic tite tua PG ( sed G etua: vitae tua B, vitae tuae w ). póst principia atque éxitus vitiósae vitae Ribbeck, Com. Rom., p. 203 haec, taetérrime, Sunt póst principia atque éxitus ⟨maláe⟩ vitiosae vitáe —! sedebat exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. et quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret aut non exprimeret s. l. P 2 ipse actor. et quaeso hoc loco hoc in loco Schol. , iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. non sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. in ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero.