<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>ex</reg> te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque<note>magnificentissimos <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. <reg>ipse</reg> ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria<note>psaltria <hi rend="italic">k</hi>: psalteria <hi rend="italic">rell.</hi></note> adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. <reg>semel</reg>, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo <reg>virtutis</reg> honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem<note><w type="lemma">sedem</w> praesidium <hi rend="italic">Paul</hi>: senatus consultum <hi rend="italic">Karsten</hi></note> ad salutem praebuisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>quo</reg> quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum<note>primum <hi rend="italic">pr. P, dein corr.</hi> primo, <hi rend="italic">et sic B rell.</hi></note> cum audito senatus consulto rei<note>rei <hi rend="italic">Garatoni</hi>: ore <hi rend="italic">codd.</hi> (auctori, relatori <hi rend="italic">all,</hi>; consultori <hi rend="italic">Hertz</hi>)</note> ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. <reg>at</reg> cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando<note>nefando <hi rend="italic">ks</hi></note> represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="118"><p><reg>sed</reg> quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? <reg>nam</reg> cum ageretur togata <title>Simulans</title>, ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore<note>ori <hi rend="italic">Koch</hi>: in os <hi rend="italic">Schuetz</hi></note> impuri hominis imminens contionata est: <quote rend="blockquote"><l part="F">huic, Tite,</l><l>tua<note>huic, Tite, tua <hi rend="italic">Halm</hi>: huic tite tua <hi rend="italic">PG</hi> (<hi rend="italic">sed G</hi> etua: vitae tua <hi rend="italic">B,</hi> vitae tuae <hi rend="italic">w</hi>).</note> póst principia atque éxitus vitiósae vitae<note><hi rend="italic">Ribbeck, Com. Rom., p.</hi> 203 haec, taetérrime, Sunt póst principia atque éxitus ⟨maláe⟩ vitiosae vitáe</note>—!</l></quote> <reg>sedebat</reg> exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. <reg>et</reg> quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret<note>aut non exprimeret <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> ipse actor. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="119"><p><reg>et</reg> quaeso hoc loco<note>hoc in loco <hi rend="italic">Schol.</hi></note>, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. <milestone unit="chapter" n="56" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>non</reg> sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. <reg>scio</reg> quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. <reg>sed</reg> mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. <reg>in</reg> ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. <reg>id</reg> facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p rend="indent"><reg>quid</reg> fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo <reg>virtutis</reg> ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica<note>in re pub. <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): in .TR .PL. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> tam quam in scaena optimarum, flens<note>flens ex <hi rend="italic">Bake</hi></note> et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud<note>apud <hi rend="italic">G vulg.</hi> (ă <hi rend="italic">B</hi>: egita P. R. <hi rend="italic">PH</hi>): ad <hi rend="italic">Madv.</hi></note> populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? <reg>summi</reg> enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. <reg>qua</reg> enim <add>vi</add><note>vi <hi rend="italic">add. Koechly, Maehly, edd.</hi>: Quia enim ... demonstrabat, revocabatur <hi rend="italic">Klotz</hi>: quom enim ita (<hi rend="italic">aut</hi> sic) ... dem., revoc. <hi rend="italic">Reid</hi></note>: <quote rend="blockquote"><l part="F">quí rem publicám certo<note>animo certo <hi rend="italic">Ribbeck, Eberhard</hi></note> animo adiúverit,</l><l part="I">státuerit, steterít cum Achivis— </l></quote>vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— <quote rend="blockquote"><l part="F">ré dubia</l><l>haút<note>haut <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ut <hi rend="italic">rell.</hi></note> dubitarit vítam<note><w type="lemma">dubitarit vitam</w> dubitari tu iam <hi rend="italic">codd.</hi></note> offerre néc capiti pepércerit.</l></quote> </p></div></div></body></text></TEI>