ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque magnificentissimos s. l. P 2 fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria psaltria k : psalteria rell. adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. semel , inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem sedem praesidium Paul : senatus consultum Karsten ad salutem praebuisset. quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum primum pr. P, dein corr. primo, et sic B rell. cum audito senatus consulto rei rei Garatoni : ore codd. (auctori, relatori all, ; consultori Hertz ) ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando nefando ks represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. sed quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? nam cum ageretur togata Simulans , ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore ori Koch : in os Schuetz impuri hominis imminens contionata est: huic, Tite, tua huic, Tite, tua Halm : huic tite tua PG ( sed G etua: vitae tua B, vitae tuae w ). póst principia atque éxitus vitiósae vitae Ribbeck, Com. Rom., p. 203 haec, taetérrime, Sunt póst principia atque éxitus ⟨maláe⟩ vitiosae vitáe —! sedebat exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. et quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret aut non exprimeret s. l. P 2 ipse actor. et quaeso hoc loco hoc in loco Schol. , iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. non sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. scio quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. sed mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. in ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. id facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero. quid fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo virtutis ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica in re pub. Naugerius (2): in .TR .PL. P rell. tam quam in scaena optimarum, flens flens ex Bake et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud apud G vulg. (ă B : egita P. R. PH ): ad Madv. populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. qua enim vi vi add. Koechly, Maehly, edd. : Quia enim ... demonstrabat, revocabatur Klotz : quom enim ita ( aut sic) ... dem., revoc. Reid : quí rem publicám certo animo certo Ribbeck, Eberhard animo adiúverit, státuerit, steterít cum Achivis— vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— ré dubia haút haut Madv. : aut P 1 : ut rell. dubitarit vítam dubitarit vitam dubitari tu iam codd. offerre néc capiti pepércerit.