<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>ex</reg> te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque<note>magnificentissimos <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. <reg>ipse</reg> ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria<note>psaltria <hi rend="italic">k</hi>: psalteria <hi rend="italic">rell.</hi></note> adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. <reg>semel</reg>, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo <reg>virtutis</reg> honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem<note><w type="lemma">sedem</w> praesidium <hi rend="italic">Paul</hi>: senatus consultum <hi rend="italic">Karsten</hi></note> ad salutem praebuisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>quo</reg> quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum<note>primum <hi rend="italic">pr. P, dein corr.</hi> primo, <hi rend="italic">et sic B rell.</hi></note> cum audito senatus consulto rei<note>rei <hi rend="italic">Garatoni</hi>: ore <hi rend="italic">codd.</hi> (auctori, relatori <hi rend="italic">all,</hi>; consultori <hi rend="italic">Hertz</hi>)</note> ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. <reg>at</reg> cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando<note>nefando <hi rend="italic">ks</hi></note> represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. </p></div></div></body></text></TEI>