ex te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque magnificentissimos s. l. P 2 fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. ipse ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria psaltria k : psalteria rell. adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. semel , inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo virtutis honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem sedem praesidium Paul : senatus consultum Karsten ad salutem praebuisset. quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum primum pr. P, dein corr. primo, et sic B rell. cum audito senatus consulto rei rei Garatoni : ore codd. (auctori, relatori all, ; consultori Hertz ) ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando nefando ks represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt.