<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="114"><p><reg>quid</reg>? populares illi duo quid egerunt<note>quid pop. illi duo, quid egerunt? <hi rend="italic">Eberhard</hi> (§§75, 122)</note>? <reg>alter</reg>, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. <reg>alter</reg>, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili<note>nihili <hi rend="italic">Hotoman</hi>: nihil <hi rend="italic">codd.</hi></note> putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare<note>pestes posse vexare <hi rend="italic">Lehmann</hi>: pest. maxime vex. <hi rend="italic">K Busche</hi></note> rem publicam<note>rem pub. <hi rend="italic">Garatoni</hi>: populum .R. <hi rend="italic">codd.</hi></note> dicebantur<note><w type="lemma">dicebantur</w> ordiebantur <hi rend="italic">Eberhard.</hi> moliebantur <hi rend="italic">Rossberg,</hi> solebant <hi rend="italic">Koch</hi>: <hi rend="italic">num</hi> p. r. (pop. Rom.) praedicabantur?</note>, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. <reg>videtis</reg> igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam<note>tam <hi rend="italic">codd.</hi></note> non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="115"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="54" resp="editor"/><reg>veniamus</reg> ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus<note>coniectus <hi rend="italic">Lamb.</hi>: contectus, contuitus <hi rend="italic">codd.</hi></note> ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. <reg>comitiorum</reg> et contionum significationes sunt interdum verae, sunt<note>interdum verae sunt <hi rend="italic">post</hi> sunt <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">prius</hi> sunt <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen<note>ac tamen <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (attamen); § 105</note> facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. <reg>quid</reg> ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? <reg>neminem</reg> vestrum fallit. <reg>sit</reg> hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur<note>locontur <hi rend="italic">P</hi></note>, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est. </p></div></div></body></text></TEI>