quid ? populares illi duo quid egerunt quid pop. illi duo, quid egerunt? Eberhard (§§75, 122) ? alter , qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. alter , qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili nihili Hotoman : nihil codd. putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare pestes posse vexare Lehmann : pest. maxime vex. K Busche rem publicam rem pub. Garatoni : populum .R. codd. dicebantur dicebantur ordiebantur Eberhard. moliebantur Rossberg, solebant Koch : num p. r. (pop. Rom.) praedicabantur? , perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam tam codd. non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet. veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus coniectus Lamb. : contectus, contuitus codd. ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum verae, sunt interdum verae sunt post sunt s. l. suppl. P 2 : prius sunt om. B Σ rell. non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen ac tamen P rell. praeter G (attamen); § 105 facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? neminem vestrum fallit. sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur locontur P , favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est.