<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="112"><p><reg>illuc</reg> revertor: contra me cum sit<note>est <hi rend="italic">Madv.</hi></note> actum<note><w type="lemma">actum</w> latum <hi rend="italic">Orell.</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> § 125)</note>, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. <reg>at</reg> cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit<note>iustam ut illam putavit <hi rend="italic">PG sed in P</hi> ut (=vel) illam <hi rend="italic">expunct.</hi>: iustam ullam put. <hi rend="italic">Halm</hi>: iustam put. <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note>; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="113"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="53" resp="editor"/><reg>videamus</reg><note>videamus <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): videmus <hi rend="italic">codd.</hi></note> nunc comitia magistratuum. <reg>fuit</reg> conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer<note>duo vehementer <hi rend="italic">G Schol.</hi></note> duo populares existimabantur. <reg>ex</reg> iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum<note>gratam <hi rend="italic">Manut.</hi></note> fuisse. <reg>iam</reg> de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet. </p></div></div></body></text></TEI>