is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore ultus cum illo ore Pantagathus : ullus cum illo re (reo) codd. inimicos est meos saviatus. qui quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid ? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? te nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. sed elatus elatus P 2 rell. : latus P 1 G odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem. illuc revertor: contra me cum sit est Madv. actum actum latum Orell. ( sed cf. § 125) , capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. at cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit iustam ut illam putavit PG sed in P ut (=vel) illam expunct. : iustam ullam put. Halm : iustam put. B Σ rell. ; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur. videamus videamus Naugerius (2): videmus codd. nunc comitia magistratuum. fuit conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer duo vehementer G Schol. duo populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum gratam Manut. fuisse. iam de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet. quid ? populares illi duo quid egerunt quid pop. illi duo, quid egerunt? Eberhard (§§75, 122) ? alter , qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. alter , qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili nihili Hotoman : nihil codd. putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare pestes posse vexare Lehmann : pest. maxime vex. K Busche rem publicam rem pub. Garatoni : populum .R. codd. dicebantur dicebantur ordiebantur Eberhard. moliebantur Rossberg, solebant Koch : num p. r. (pop. Rom.) praedicabantur? , perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam tam codd. non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet. veniamus ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus coniectus Lamb. : contectus, contuitus codd. ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. comitiorum et contionum significationes sunt interdum verae, sunt interdum verae sunt post sunt s. l. suppl. P 2 : prius sunt om. B Σ rell. non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen ac tamen P rell. praeter G (attamen); § 105 facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. quid ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? neminem vestrum fallit. sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur locontur P , favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est.