<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="110"><p><reg>an</reg> sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? <q><reg>est</reg> enim homo iste populo Romano deditus.</q> <reg>nihil</reg> vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam<note>deliciis <hi rend="italic">Pantagathus</hi> reculam <hi rend="italic">Latendorf</hi>: regulam <hi rend="italic">codd.</hi>: tegulam <hi rend="italic">C. Fr. Hermann,</hi> pergulam <hi rend="italic">Bezzenberger,</hi> perulam <hi rend="italic">Scheibe</hi></note> perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. <reg>nihil</reg> sane <add>Actaei</add><note>sane Actaei <hi rend="italic">scripsi,</hi> sane Attici <hi rend="italic">Madv.</hi>: sane attę <hi rend="italic">codd.</hi> (iuvabant anangnostae <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>). <hi rend="italic">Locus varie emendatus</hi>: sane ad haec <hi rend="italic">Jeep,</hi> sane artes <hi rend="italic">Luterbacher,</hi> suavitates <hi rend="italic">Mueller,</hi> sanitatem <hi rend="italic">Paul,</hi> savia te <hi rend="italic">Hertz,</hi> ganeonem tamen <hi rend="italic">Landgraf. Fort.</hi> Nihil sane attente: ⟨ non⟩ iuv. anagn.</note> iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe<note>pro vino etiam saepe <hi rend="italic">PBG</hi>: etiam pro vino saepe <hi rend="italic">ks</hi>: etiam saepe pro vino <hi rend="italic">w</hi></note> oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. <reg>itaque</reg> semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat. <milestone unit="chapter" n="52" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>ecquae</reg> seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui<note>cui <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: quoi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note> ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non<note>non <hi rend="italic">s. l. P</hi></note> concitator? <reg>cui</reg> bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="111"><p><reg>is</reg> de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore<note>ultus cum illo ore <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: ullus cum illo re (reo) <hi rend="italic">codd.</hi></note> inimicos est meos saviatus. <reg>qui</reg> quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? <reg>quid</reg>? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? <reg>te</reg> nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. <reg>sed</reg> elatus<note>elatus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: latus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note> odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem. </p></div></div></body></text></TEI>