an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? est enim homo iste populo Romano deditus. nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam deliciis Pantagathus reculam Latendorf : regulam codd. : tegulam C. Fr. Hermann, pergulam Bezzenberger, perulam Scheibe perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane Actaei sane Actaei scripsi, sane Attici Madv. : sane attę codd. (iuvabant anangnostae s. l. P 2 ). Locus varie emendatus : sane ad haec Jeep, sane artes Luterbacher, suavitates Mueller, sanitatem Paul, savia te Hertz, ganeonem tamen Landgraf. Fort. Nihil sane attente: ⟨ non⟩ iuv. anagn. iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe pro vino etiam saepe PBG : etiam pro vino saepe ks : etiam saepe pro vino w oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat. ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui cui B Σ : quoi P 1 : quo P 1 G ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non non s. l. P concitator? cui bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem. is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore ultus cum illo ore Pantagathus : ullus cum illo re (reo) codd. inimicos est meos saviatus. qui quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid ? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? te nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. sed elatus elatus P 2 rell. : latus P 1 G odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem.