<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="108"><p><reg>quo</reg> silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis<note>ingratast satis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ingrata sit satis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter HGk</hi> (ingr. sit si satis)</note> de omnibus, infinita esse videatur. <reg>cedo</reg> nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! <reg>quis</reg> non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? <reg>quis</reg> fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="109"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="51" resp="editor"/><reg>venio</reg> ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. <reg>leges</reg> videmus saepe ferri multas. <reg>omitto</reg> eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii<note>ii <hi rend="italic">P</hi>: hi <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> ex aliena<note><w type="lemma">aliena</w> ima <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi></note> tribu, qui suffragium ferant reperiantur. <reg>de</reg> me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit<note>dicet <hi rend="italic">PBG</hi></note> se legem tulisse. <reg>quis</reg> est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una<note>una <hi rend="italic">codd.</hi>: una voce <hi rend="italic">Koch</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 12): una mente <hi rend="italic">Mueller</hi></note> consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant? </p></div></div></body></text></TEI>