<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="106"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="50" resp="editor"/><reg>nunc</reg>, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum<note>conductas <hi rend="italic">coni. Lamb.</hi></note> removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. <reg>etenim</reg> tribus locis significari maxime de <add>re publica</add> populi Romani iudicium<note>de re pub. p. r. iudicium <hi rend="italic">Baiter</hi>: de P. R. iud. <hi rend="italic">codd.</hi>: pop. Rom. iud. <hi rend="italic">Hk, fort. recte</hi> (<hi rend="italic">cf. infra</hi> pop. Rom. consensus): de re pub. iud. <hi rend="italic">Momms.</hi>: de nobis iud. <hi rend="italic">Hertz</hi> (<hi rend="italic">Vat.</hi> § 10)</note> ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. <reg>quae</reg> contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici<note>non perspici <hi rend="italic">Zielinski</hi>: persp. non <hi rend="italic">Lamb. edd.</hi>: non <hi rend="italic">post</hi> in qua <hi rend="italic">suppl. k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> posset? <reg>habitae</reg> sunt multae de me a<note>a <hi rend="italic">om. P et codd. pler.</hi></note> gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. <reg>erant</reg><note>erant <hi rend="italic">G</hi>: erant erant <hi rend="italic">P rell. praeter Hks</hi> (erant enim): <hi rend="italic">cf.</hi> certe § 78</note> illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="107"><p><reg>habuit</reg> de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. <reg>egit</reg> causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. <reg>productus</reg> est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano <add>praebuit</add><note>praebuit <hi rend="italic">hic suppl. Madv.</hi> (§40), <hi rend="italic">ante</hi> pop. Rom. <hi rend="italic">Wesenberg</hi>: pop. Rom. exhibuit <hi rend="italic">Hs</hi>: pop. exhib. (<hi rend="italic">om.</hi> Rom.) <hi rend="italic">k</hi>: professus est <hi rend="italic">Koch,</hi> praedicavit <hi rend="italic">Reid</hi> ut semper gravis <hi rend="italic">Spengel</hi>: et pergravis <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>huius</reg> oratio ut semper gravis et grata in contionibus<note>in contionibus omnibus <hi rend="italic">Eberhard</hi>: in contione omnibus <hi rend="italic">Orell. auct. Klotz</hi></note> fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque<note>sententiam eius auctoritate neque <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">ex homoeot. om. P<hi rend="superscript">1</hi>, unde</hi> numquam (eum <hi rend="italic">add. Eberh.</hi>) neque eloquentia (eum <hi rend="italic">add. Oppenrieder</hi>) neque iucunditate fuisse maiore <hi rend="italic">Spengel</hi></note> eloquentiam iucunditate fuisse maiore. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="108"><p><reg>quo</reg> silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis<note>ingratast satis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ingrata sit satis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter HGk</hi> (ingr. sit si satis)</note> de omnibus, infinita esse videatur. <reg>cedo</reg> nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! <reg>quis</reg> non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? <reg>quis</reg> fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="109"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="51" resp="editor"/><reg>venio</reg> ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. <reg>leges</reg> videmus saepe ferri multas. <reg>omitto</reg> eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii<note>ii <hi rend="italic">P</hi>: hi <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> ex aliena<note><w type="lemma">aliena</w> ima <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi></note> tribu, qui suffragium ferant reperiantur. <reg>de</reg> me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit<note>dicet <hi rend="italic">PBG</hi></note> se legem tulisse. <reg>quis</reg> est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una<note>una <hi rend="italic">codd.</hi>: una voce <hi rend="italic">Koch</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 12): una mente <hi rend="italic">Mueller</hi></note> consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="110"><p><reg>an</reg> sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? <q><reg>est</reg> enim homo iste populo Romano deditus.</q> <reg>nihil</reg> vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam<note>deliciis <hi rend="italic">Pantagathus</hi> reculam <hi rend="italic">Latendorf</hi>: regulam <hi rend="italic">codd.</hi>: tegulam <hi rend="italic">C. Fr. Hermann,</hi> pergulam <hi rend="italic">Bezzenberger,</hi> perulam <hi rend="italic">Scheibe</hi></note> perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. <reg>nihil</reg> sane <add>Actaei</add><note>sane Actaei <hi rend="italic">scripsi,</hi> sane Attici <hi rend="italic">Madv.</hi>: sane attę <hi rend="italic">codd.</hi> (iuvabant anangnostae <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>). <hi rend="italic">Locus varie emendatus</hi>: sane ad haec <hi rend="italic">Jeep,</hi> sane artes <hi rend="italic">Luterbacher,</hi> suavitates <hi rend="italic">Mueller,</hi> sanitatem <hi rend="italic">Paul,</hi> savia te <hi rend="italic">Hertz,</hi> ganeonem tamen <hi rend="italic">Landgraf. Fort.</hi> Nihil sane attente: ⟨ non⟩ iuv. anagn.</note> iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe<note>pro vino etiam saepe <hi rend="italic">PBG</hi>: etiam pro vino saepe <hi rend="italic">ks</hi>: etiam saepe pro vino <hi rend="italic">w</hi></note> oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. <reg>itaque</reg> semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat. <milestone unit="chapter" n="52" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>ecquae</reg> seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui<note>cui <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: quoi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note> ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non<note>non <hi rend="italic">s. l. P</hi></note> concitator? <reg>cui</reg> bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem. </p></div></div></body></text></TEI>