<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="101"><p><reg>propugnatores</reg> autem rei publicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia<note>nulla umquam vis, nullae minae, nulla invidia <hi rend="italic">Hks</hi></note> labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="102"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="48" resp="editor"/><reg>haec</reg> imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! <reg>haec</reg> ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. <reg>est</reg> labor, non nego; pericula magna, fateor; <quote rend="blockquote"><l>múltae insidiae súnt bonis </l></quote>verissime dictum est; sed te<note>te <hi rend="italic">del. ed. Hervag.</hi>: <hi rend="italic">poetae dat Halmius</hi> (<hi rend="italic">ed. Tur.</hi>)</note> <quote rend="blockquote"><l>íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast<note>inscitia est<hi rend="italic">G</hi></note>, </l></quote>inquit, <quote rend="blockquote"><l>póstulare<note>postularent <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note>, nísi<note>nisi <hi rend="italic">Wesenberg</hi>: sivi <hi rend="italic">codd.</hi></note> laborem súmma cum cura écferas. </l></quote> <reg>nollem</reg> idem alio loco dixisset<note>dixisset <hi rend="italic">Schol.</hi> (<hi rend="italic">ut coni. Wesenberg</hi>): dixit <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quod exciperent improbi cives, <quote rend="blockquote"><l>óderint, dum métuant; </l></quote>praeclara enim illa<note>ille <hi rend="italic">Bake</hi></note> praecepta dederat iuventuti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="103"><p><reg>sed</reg> tamen haec via ac ratio<note>ac ratio <hi rend="italic">Orelli</hi>: hec (<hi rend="italic">sed</hi> h <hi rend="italic">est in ras.</hi>) ratio <hi rend="italic">P</hi>: haec ratio <hi rend="italic">B rell.</hi></note> rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut<note>aut <hi rend="italic">Jacob</hi>: ad <hi rend="italic">codd.</hi>: ac <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. <reg>tabellaria</reg> lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. <reg>agrariam</reg> Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur<note>nitebantur <hi rend="italic">om. PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> et] ei <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (<hi rend="italic">item l.</hi> 26). <hi rend="italic">Cf. Vat.</hi> § 7</note> contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et<note>et <hi rend="italic">ante</hi> spoliari (<hi rend="italic">l.</hi> 23) <hi rend="italic">transp. C. Fr. Hermann</hi></note>, cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. <reg>frumentariam</reg> legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant<note>videbant <hi rend="italic">Momms.</hi>: videbantur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G<hi rend="superscript">1</hi></hi>: videbatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell., Zielinski</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="104"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="49" resp="editor"/><reg>multa</reg> etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione<note>condicione <hi rend="italic">Richter</hi></note> ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. <reg>nunc</reg> iam<note>iam <hi rend="italic">Ascens.</hi> 1531: tam <hi rend="italic">P rell.</hi>: autem <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> nihil est quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur. <reg>itaque</reg> homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes<note>plebes <hi rend="italic">P rell.</hi>: plebs <hi rend="italic">G</hi></note> perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur<note>amplexatur <hi rend="italic">Madv.</hi>: malexatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: male vexatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (male laxatur <hi rend="italic">G</hi>)</note>, conductas habent contiones, neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant<note>dicunt <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 44)</note>, id illi velle audire videantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="105"><p><reg>num</reg> vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? <reg>nemo</reg> habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. <reg>itaque</reg> temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. <reg>his</reg> in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. <reg>qui</reg> autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; sed<note>sed ut <hi rend="italic">Oehler</hi>: et <hi rend="italic">Bake</hi>: sed <hi rend="italic">ante</hi> multitudini <hi rend="italic">transp. Koechly</hi></note> valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. <reg>ac</reg> tamen<note>Ac tamen <hi rend="italic">P</hi> (hac tamen <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>): attamen <hi rend="italic">G</hi> (§ 115) si quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: si qua <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur. </p></div></div></body></text></TEI>