propugnatores autem rei publicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia nulla umquam vis, nullae minae, nulla invidia Hks labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere. haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego; pericula magna, fateor; múltae insidiae súnt bonis verissime dictum est; sed te te del. ed. Hervag. : poetae dat Halmius ( ed. Tur. ) íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast inscitia est G , inquit, póstulare postularent P 1 G , nísi nisi Wesenberg : sivi codd. laborem súmma cum cura écferas. nollem idem alio loco dixisset dixisset Schol. ( ut coni. Wesenberg ): dixit codd. , quod exciperent improbi cives, óderint, dum métuant; praeclara enim illa ille Bake praecepta dederat iuventuti. sed tamen haec via ac ratio ac ratio Orelli : hec ( sed h est in ras. ) ratio P : haec ratio B rell. rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut aut Jacob : ad codd. : ac Lamb. populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur nitebantur om. PB Σ et] ei PB Σ ( item l. 26). Cf. Vat. § 7 contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et et ante spoliari ( l. 23) transp. C. Fr. Hermann , cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant videbant Momms. : videbantur P 1 G 1 : videbatur P 2 rell., Zielinski . multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione condicione Richter ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. nunc iam iam Ascens. 1531: tam P rell. : autem Lamb. nihil est quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur. itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes plebes P rell. : plebs G perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur amplexatur Madv. : malexatur P 1 : male vexatur P 2 rell. (male laxatur G ) , conductas habent contiones, neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant dicunt Halm ( Balb. § 44) , id illi velle audire videantur. num vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. his in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. qui autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; sed sed ut Oehler : et Bake : sed ante multitudini transp. Koechly valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. ac tamen Ac tamen P (hac tamen B Σ ): attamen G (§ 115) si quae P 1 : si qua P 2 rell. , si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur.