si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequaquam satis multi cives forti et magno animo invenirentur qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis et pro communi libertate libertate libertates P 1 unde lib. ⟨is⟩ ex hoc Mommsen : lib. is hoc Bake ( del. ex) , ex hoc tempore miretur potius si quem bonum et fortem civem viderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae consulentem. nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogitando recordari, uno aspectu intueri potestis eos qui cum senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam excitarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis dimicantis; eos autem qui omnia divina et humana violarint vexarint perturbarint everterint, non solum alacris laetosque volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum moliri, de se nihil timere. in quo cum multa sunt indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros arbitrantur. ego autem autem vero k , iudices, qua qua quoniam qua Halm voce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor in eorum eorum susp. Landgraf ( cf. § 144): reorum Stangl : amicorum Weidner : meorum coni. Mueller periculis depellendis, ut ut supplevi, a librario aliquo, ut videtur, omissum, qui illud uti (VTIIS) male post vocabulum cogor iterari opinatus est ( Cl. Qu. iii. 266) iis potissimum vox haec serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est. et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est perfectum ne ceteris civibus deesset. atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas. itaque si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a vobis ut tantum orationi meae concedatis quantum et pio dolori et iustae iracundiae concedendum putetis; nam neque nam neque ut Madv. ita G 2 : nãq: (= namque) P : nam qui B Σ : numquam H : neque k officio coniunctior dolor ullius ullius P rell. praeter Hwks (ullus: et ita Madv. edd. ) esse potest quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque iracundia magis ulla laudanda est laudanda est Halm : laudandans P 1 laudanda rell. quam ea quae me quae me om. P 1 : quam mea inflammata Halm : quam illa quae inflammata G inflammat eorum scelere qui cum omnibus meae salutis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt. sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil ab ab ut Halm ita Hk : a PB corr. ex ad, k me quod ad vestram quaestionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praetermissum esse videatur. et quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec haec P : hae P corr., BHGk tantae summis in rebus laudes excitatae sint.