<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="7"><p><reg>huic</reg> ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. <reg>sed</reg> si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum<note>legum metum <hi rend="italic">Madv.</hi> (<hi rend="italic">quod malit Zielinski</hi>)</note> initium et iudici. <reg>consedit</reg> ille: conticui. <reg>diem</reg> dixisset, ut iecerat<note>iecerat <hi rend="italic">Ern.</hi>: fecerat <hi rend="italic">codd.</hi></note>: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. <reg>atque</reg> hoc sic moderetur et cogitet<note>ut cogitet <hi rend="italic">Halm</hi></note>, si contentus sit iis<note>iis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>H all.</hi>: is <hi rend="italic">Pk</hi>: his <hi rend="italic">Bc</hi></note> sceleribus quae commisit, esse <add>se</add><note>se <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="8"><p rend="indent"><reg>atque</reg> paulo ante, patres conscripti, contionem habuit quae est ad me tota delata; cuius contionis primum universum argumentum sententiamque audite; cum riseritis impudentiam hominis, tum a me de tota contione audietis. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="5"/><reg>de</reg> religionibus sacris et caerimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: Publius, inquam, Clodius sacra et religiones neglegi violari pollui questus est! <reg>non</reg> mirum si hoc vobis ridiculum videtur: etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati<note>senati <hi rend="italic">PB</hi>: senatus <hi rend="italic">rell.</hi></note> consultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus facta, hominemque eum qui pulvinaribus <reg>bonae</reg> deae stuprum intulerit, eaque sacra quae viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est non solum aspectu virili sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis conqueri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="9"><p><reg>itaque</reg> nunc proxima contio eius exspectatur de pudicitia. <reg>quid</reg> enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur, an ex sororum<note>sororum <hi rend="italic">k</hi>: suorum <hi rend="italic">rell.</hi>: suarum sororum <hi rend="italic">Halm</hi></note> cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? <reg>responsum</reg> haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id quod audistis, <quote><hi rend="smallcaps"><reg>loca</reg> sacra et religiosa profana haberi</hi></quote>: in ea causa esse dixit domum meam a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, consecratam. </p></div></div></body></text></TEI>