quid de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro ferro Hbk all. : ferre P 1 : fere P 2 rell. domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus domus PB : domos HGEM disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. infinita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. quid ? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit? quid vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret exhauriret Halm : exhaurire PB : exhaurire gur. posset s. possit HGEMbk gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem? qua re, id quod quod Hb ς all. : cum PBt extremum est in haruspicum responso responso ut Bait. ita B ς t : responsu P : responsis HMb ς : responsum G , providete ne rei pvblicae statvs commvtetvr ; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. fuit quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. iam non potest. aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis.