<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="56"><p rend="indent"><reg>sequitur</reg> illud, <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> deterioribvs repvlsisqve honos avgeatvr.</hi></quote> <reg>repulsos</reg> videamus, nam deteriores qui sint, post docebo. <reg>sed</reg> tamen in eum cadere hoc verbum maxime qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. <reg>qui</reg> sunt igitur repulsi? <reg>non</reg>, ut opinor, ii qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti; nam id quidem multis saepe optimis civibus atque<note>atque <hi rend="italic">Hbk</hi>: at <hi rend="italic">PB</hi>: ac <hi rend="italic">M</hi></note> honestissimis viris accidit. <reg>repulsi</reg> sunt ii quos ad omnia progredientis, quos munera contra leges gladiatoria parantis, quos apertissime largientis non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, urbani, rustici reppulerunt: hi ne honore augeantur monent<note>monent <hi rend="italic">GEt</hi>: monet <hi rend="italic">PB</hi>: monemur <hi rend="italic">HMb</hi></note>. <reg>debet</reg> esse gratum quod praedicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haruspicum admonitu sua sponte prospexit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="57"><p><reg>deteriores</reg> cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiis<note>conquisitisque vitiis <hi rend="italic">HGEMbk</hi>: conquisitis (<hi rend="italic">om.</hi> que vitiis) <hi rend="italic">PBt</hi></note> deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="27"/><reg>parentibus</reg> et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. <reg>iste</reg> parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="58"><p><reg>quid</reg> de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferro<note>ferro <hi rend="italic">Hbk all.</hi>: ferre <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: fere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domus<note>domus <hi rend="italic">PB</hi>: domos <hi rend="italic">HGEM</hi></note> disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. <reg>infinita</reg> sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. <reg>quid</reg>? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="59"><p><reg>quid</reg> vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! <reg>quis</reg> minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriret<note>exhauriret <hi rend="italic">Halm</hi>: exhaurire <hi rend="italic">PB</hi>: exhaurire gur. posset <hi rend="italic">s.</hi> possit <hi rend="italic">HGEMbk</hi></note> gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="60"><p rend="indent"><reg>qua</reg> re, id quod<note>quod <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> all.</hi>: cum <hi rend="italic">PBt</hi></note> extremum est in haruspicum responso<note>responso <hi rend="italic">ut Bait. ita B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>: responsu <hi rend="italic">P</hi>: responsis <hi rend="italic">HMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: responsum <hi rend="italic">G</hi></note>, providete <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> rei pvblicae statvs commvtetvr</hi></quote>; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="28"/><reg>fuit</reg> quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. <reg>iam</reg> non potest. <reg>aerarium</reg> nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis. </p></div></div></body></text></TEI>