<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="51"><p><reg>utrum</reg> tandem<note>tandem <hi rend="italic">Angelius</hi>: tamen <hi rend="italic">codd.</hi> (tum <hi rend="italic">Mb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>)</note> C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? <reg>an</reg> ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo<note>quam in universo <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. <reg>sed</reg> ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="52"><p><reg>quod</reg> ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. <reg>quid</reg> enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? <reg>videant</reg> ii qui illum Pompeio<note>Pompeio <hi rend="italic">codd.</hi>: Cn. Pomp. <hi rend="italic">ed. R.</hi> (Cn. <hi rend="italic">s. l. b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> inimicum esse gaudebant<note>gaudeant <hi rend="italic">PB</hi></note>, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant<note>contuebant <hi rend="italic">P et pler.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 38)</note>, et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos<note>ecfren. <hi rend="italic">P</hi>: effren. <hi rend="italic">B rell.</hi></note> furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. <reg>nunc</reg> enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. <reg>quid</reg> existimatis eum, si reditus ei gratiae<note>ei in gratiam <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat<note>irrepat <hi rend="italic">ut Angelius ita b<hi rend="superscript">2</hi>kt</hi>: increpat <hi rend="italic">P et pler.</hi></note>? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="53"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="25"/><reg>quas</reg> ego alias optimatium discordias a dis immortalibus definiri putem? nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus eius aut de consiliariis designatur. <reg>habent</reg> Etrusci libri certa nomina quae in id genus civium cadere possint: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>deteriores</reg>, repvlsos</hi></quote>, quod iam audietis, hos appellant quorum et mentes et res sunt perditae longeque a communi salute diiunctae<note>diiunctae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BH</hi>: deiunctae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: disiunctae <hi rend="italic">GEMbk</hi></note>. <reg>qua</reg> re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione praedicunt; cum principibus periculum caedemque portendunt, in tuto conlocant Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a puris, quantum ab religiosis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="54"><p><reg>vobis</reg>, o carissimi<note>carissimi <hi rend="italic">codd. praeter b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi> (clarissimi)</note> atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. <reg>caedes</reg> principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. <reg>ad</reg> quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et<note>et <hi rend="italic">ed. R.</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi> (potentesque <hi rend="italic">bk ed. V.</hi>)</note> potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus ac<note>ac <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">codd.</hi>: et <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> regnum. <reg>dissensit</reg> cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. <reg>idem</reg> iterum Sulla superavit; tum<note>tum <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: tamen <hi rend="italic">rell.</hi></note> sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperarat<note>recuperarat <hi rend="italic">PBE</hi>: -arant <hi rend="italic">G</hi>: -avit <hi rend="italic">HMbk</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="55"><p><reg>inest</reg> hoc tempore haud obscurum odium, atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum; dissident principes; captatur occasio. <reg>qui</reg> non tantum opibus valent nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ii fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. <reg>tollatur</reg> haec e civitate discordia: iam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur, iam ista serpens, quae tum hic delitiscit<note>delitescit <hi rend="italic">HGEMbk</hi></note>, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque inlisa morietur. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="26"/><reg>monent</reg> enim eidem <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> occvltis consiliis res pvblica laedatvr.</hi></quote> <reg>quae</reg> sunt occultiora quam eius qui in contione ausus est dicere iustitium edici oportere, iuris dictionem intermitti, claudi aerarium, iudicia tolli? nisi forte existimatis hanc tantam conluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem<note>in mentem <hi rend="italic">Hbk all.</hi>: immentē <hi rend="italic">P</hi>: imminentem <hi rend="italic">Bt</hi></note> subito in rostris cogitanti venire potuisse. <reg>est</reg> quidem ille plenus vini stupri somni, plenusque inconsideratissimae ac dementissimae temeritatis; verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, iustitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas auris nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam. </p></div></div></body></text></TEI>