non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendi defendi Hbk ( sed om. nos): defensi P et pler. : defensum iri coni. Halm putabamur. ecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modo se his modo add. Bait., Lamb. secutus vendat illis, nec tamen ita ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos quos non amant ab eodem gaudeant vituperari. atque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti. atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela haerent ea tela Manut. : hacrentia tela codd. in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur arbitrabatur ut Manut. ita b : arbitrabamur rell. , nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris C. om. P 2 et pler. —in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum Caesaris ... exercitum s. l. suppl. P 2 signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset? idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quam quam quod Madv. caecus amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne -ne Hk : om. PB servasset; semper se ille servasse dicebat. augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis. tum vero elatus est est Wolf. auct. add. Kays. spe posse se Tum vero est ratus se posse HMbk ed. R. , quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensa deprensa PB : deprehensa k ed. R. ; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectas altitudines moenium obiectas Bait. : alt. omnium obiecta codd. semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum. videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. etiamne in sinu sinu Angelius : senatu codd. atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? volo , inquiunt, esse qui in contione detrahat de Pompeio. detrahat ille vituperando? velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod quid PBHG sentio. mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum illum HGEbk : om. P all. : eum coni. Bait. maximis laudibus ecferebat eefer. P : effer. BHk videbatur.