<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="41"><p>Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. <reg>secutus</reg> est C. Gracchus<note>C. <hi rend="italic">s. l. P</hi>: <hi rend="italic">om. E</hi></note>, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. <reg>ipse</reg> Saturninus<note>Saturninus <hi rend="italic">PBMt</hi>: L. Saturninus <hi rend="italic">HGEbk</hi></note> ita fuit effrenatus et paene demens ut actor<note>actor <hi rend="italic">Madv.</hi>: auctor <hi rend="italic">codd.</hi></note> esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. <reg>nam</reg> quid ego de Sulpicio<note>Sulpicio <hi rend="italic">PBt</hi>: P. Sulpicio <hi rend="italic">HGEMbk</hi></note> loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie<note>cotidie <hi rend="italic">HBGk</hi>: cottidie <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: cottidiae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="42"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="20"/><reg>hic</reg> vero de quo ego ipse tam multa nunc dico, pro di immortales! quid est, quid valet, quid adfert, ut tanta civitas, si cadet,—quod di omen obruant<note><w type="lemma">obruant</w> avertant <hi rend="italic">M</hi></note>!—a viro tamen confecta videatur? qui post patris mortem primam illam aetatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus; deinde iam robustus provinciae se ac rei militari dedit, atque ibi piratarum contumelias perpessus etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit; post exercitu L. Luculli<note>L. <hi rend="italic">s. l. add. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> sollicitato per nefandum scelus fugit illim<note>illim <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: illi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: illum <hi rend="italic">B rell. praeter HMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi> (illinc)</note>, Romaeque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime praevaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum pactiones societatesque conflavit; unde ut rediit, quaestum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens<note>clemens <hi rend="italic">Hk</hi>: demens <hi rend="italic">P rell.</hi></note> divisores omnium tribuum domi ipse suae crudelissima morte mactaret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="43"><p><reg>exorta</reg> est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. <reg>atque</reg> hic ei gradus<note><hi rend="italic">post</hi> gradus <hi rend="italic">habet s. l.</hi> fuit <hi rend="italic">c</hi></note>—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. Clodio<note>P. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> gradus ad rem publicam hic primus <add>fuit</add> et aditus<note>fuit et aditus <hi rend="italic">Madv.</hi>: est aditus (additus) <hi rend="italic">codd.</hi>: hic primus fuit, hic primus aditus <hi rend="italic">Lamb.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> hic primus et aditus fuit?</note> ad popularem iactationem atque adscensus. <reg>nam</reg> Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaque<note>fuit eaque <hi rend="italic">Bait.</hi>: fuit itaque (istaque <hi rend="italic">Hbk</hi>) <hi rend="italic">P rell. praeter M</hi> (fuit)</note> res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C.<note>C. <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Iulio<note>Iulio <hi rend="italic">Manutius</hi>: totio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: tutio (tucio) <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="44"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="21"/><reg>fuit</reg> in his omnibus<note>omnibus cansa <hi rend="italic">GEMbk</hi></note> etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animi<note>animi <hi rend="italic">Camerarius</hi>: animi et <hi rend="italic">codd.</hi></note> virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis<note>fasceolis <hi rend="italic">ut Bait. ita Hb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: faceolis <hi rend="italic">PB</hi>: fasciis <hi rend="italic">GE</hi></note>, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissent<note>deprend. <hi rend="italic">B</hi>: depraend. <hi rend="italic">P</hi>: deprehend. <hi rend="italic">k ed. R.</hi></note>, nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. <reg>hanc</reg> ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="45"><p><reg>quod</reg> anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus<note>senatus, senatus <hi rend="italic">codd. Lamb.</hi>: senatu, senatus <hi rend="italic">PBw</hi>: senatus (<hi rend="italic">semel</hi>) <hi rend="italic">rell.</hi> (<hi rend="italic">Prov. Cons.</hi> §1 <hi rend="italic">si princeps eam sent. dicerem</hi>)</note> principe Cn. Pompeio sententiam dicente, excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum qui illi unus inimicissimus esse debuerat, eo<note>eo <hi rend="italic">codd. praeter M</hi> (et eo)</note> fecisse auctore se diceret cuius auctoritatis neminem posset paenitere. <reg>iniecta</reg> fax est foeda ac luctuosa rei publicae; petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. <reg>haec</reg> enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur. <reg>excepi</reg> et pro patria solus exarsi, sic tamen ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis et fumantem videretis<note>videritis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>