<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="36"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="17"/><reg>sed</reg> recitemus quid sequatur<note>quod sequitur <hi rend="italic">c Lamb.</hi></note>. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>fidem</reg> ivsqve ivrandvm neglectvm.</hi></quote> <reg>hoc</reg> quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. <reg>qua</reg> re autem de iis<note>iis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: is <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: his <hi rend="italic">Bt rell.</hi></note> dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen<note>in periurii crimen <hi rend="italic">Madv.</hi>: in per. poenam <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): in periurium imprime (impune <hi rend="italic">Mb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi></note> ab iis<note>his <hi rend="italic">P et pler.</hi></note> quibuscum coniurasti non vocari. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="37"><p rend="indent"><reg>et</reg> video in haruspicum responsum haec esse subiuncta<note>subiecta <hi rend="italic">E</hi></note>: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>sacrificia</reg> vetvsta occvltaqve minvs diligenter facta pollvtaqve.</hi></quote> <reg>haruspices</reg> haec loquuntur<note>locuntur <hi rend="italic">GE</hi></note> an patrii penatesque di? <reg>multi</reg> enim sunt<note>sunt <hi rend="italic">Hbk all.</hi>: <hi rend="italic">om. PBGE</hi></note>, credo, in quos huius malefici suspicio cadat. <reg>quis</reg> praeter hunc unum? <reg>obscure</reg> dicitur<note>dicitur <hi rend="italic">PHbk</hi>: dicit <hi rend="italic">corr. Bt</hi></note> quae sacra polluta sint? <reg>quid</reg> planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? <quote><hi rend="smallcaps">vetvsta occvltaqve.</hi></quote> <reg>nego</reg> ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, saepius, cum te accusaret, usurpasse quam haec quae nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. <reg>etenim</reg> quod sacrificium tam vetustum est quam hoc quod a regibus aequale huius urbis accepimus? quod autem tam occultum quam id quod non solum curiosos oculos excludit sed etiam errantis, quo non modo improbitas sed ne imprudentia quidem possit<note>impune possit <hi rend="italic">Momms.</hi></note> intrare? quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo<note><hi rend="italic">prius</hi> nemo <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">inter</hi> Clodium <hi rend="italic">et</hi> omni <hi rend="italic">inser. Halmio auct. Baiter</hi></note> umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit, quod fit per virgines Vestalis, fit pro populo Romano, fit in ea domo quae est in imperio, fit incredibili caerimonia, fit ei deae cuius ne nomen quidem viros scire fas est, quam iste idcirco <reg>bonam</reg> dicit<note>dicit esse <hi rend="italic">GE</hi></note> quod in tanto sibi scelere ignoverit. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="18"/><reg>non</reg> ignovit, mihi crede, non: nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te iudices emiserunt excussum et exhaustum, suo iudicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="38"><p><reg>quis</reg> enim ante te<note>ante te <hi rend="italic">PHbk</hi>: ante <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>tc</hi></note> sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? <reg>an</reg> tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? <reg>ne</reg> id quidem sentis, coniventis<note>coniventis <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>k all</hi>: contuentes <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHGEt</hi></note> illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororis<note>sororiis stupris <hi rend="italic">Koch, improb. Zielinsk.</hi></note>? <reg>tibi</reg> vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. <reg>homines</reg> te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maiora<note>tibi iam maiora <hi rend="italic">Halm</hi>: tibiamaiora <hi rend="italic">P</hi>: tibi at (ac <hi rend="italic">tc</hi>) maiora <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BHbk</hi></note> non esse quaerenda: </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="39"><p>a dis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poena furore atque dementia? nisi forte in tragoediis quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos qui furentes inducuntur putas. <reg>non</reg> sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetae tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium<note>senium <hi rend="italic">P rell.</hi> (somnium <hi rend="italic">bk</hi>): insania <hi rend="italic">Jeep</hi></note> matricidarum. <reg>tu</reg> cum furialis in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentis faces in vicinorum tecta iactas, cum aedis sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis<note>furis <hi rend="italic">B rell. praeter GE</hi> (fureris): fueris <hi rend="italic">P</hi></note>, tum das eas poenas quae solae sunt hominum sceleri a dis immortalibus constitutae. <reg>nam</reg> corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se, denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. <reg>qua</reg> re miserior es cum in omnem fraudem raperis oculis quam si omnino oculos non haberes<note>haberes <hi rend="italic">HMbk</hi> (<hi rend="italic">prob. Zielinsk.</hi>): habueris <hi rend="italic">rell.</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="40"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="19"/><reg>sed</reg> quoniam de iis<note>his <hi rend="italic">codd.</hi></note> omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis<note>a dis (<hi rend="italic">ante</hi> iam) <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: a dis (diis <hi rend="italic">Mtc</hi>) iam <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> et pler.</hi>: iam <hi rend="italic">om. GEHbk</hi>: iam a dis <hi rend="italic">Halm</hi></note> iam immortalibus dicant moneri. <reg>monent</reg> <quote><hi rend="smallcaps"><reg>ne</reg> per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis<note>divini numinis <hi rend="italic">Koch</hi>: diminuitis <hi rend="italic">P</hi>: diminutis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B rell.</hi>: -ti <hi rend="italic">Hbk</hi>: divinitus <hi rend="italic">M</hi></note> deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm<note>ad unius imperium res redeat <hi rend="italic">coni. Lamb.</hi> (§54)</note> pecvniae<note>pecuniae <hi rend="italic">codd. praeter bk</hi> (provinciae) apulsus <hi rend="italic">GE</hi>: <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: pulsus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: exercitusque pulsi deminutique accedant <hi rend="italic">coni. Garat.</hi></note> redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve <note>diminut. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> accedat.</hi></quote> <reg>haruspicum</reg> verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. <reg>quis</reg> igitur<note>igitur hanc <hi rend="italic">HGEMb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi></note> optimatium discordiam molitur? <reg>idem</reg> iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. <reg>hoc</reg> enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste<note>honeste <hi rend="italic">Seb. Gryphius</hi>: homines <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>MHb</hi>: et honestis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> cadere videatur. </p></div></div></body></text></TEI>