sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. oratores contra ivs fasqve interfectos. quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum vallatum b 2 : velatum PBHEk : vellatum G . sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla vincla PH et pler. : vincula bk coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur? sed recitemus quid sequatur quod sequitur c Lamb. . fidem ivsqve ivrandvm neglectvm. hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. qua re autem de iis iis P 2 : is P 1 : his Bt rell. dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimen in periurii crimen Madv. : in per. poenam Naugerius (2): in periurium imprime (impune Mb ς t ) codd. ab iis his P et pler. quibuscum coniurasti non vocari.