<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="31"><p><reg>cum</reg> de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. <reg>putant</reg> enim ad me non nulli<note>ad me non nulli <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi>: non <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: non nulli <hi rend="italic">om. w</hi>: non nulli ad me <hi rend="italic">Hbk edd. R, V.</hi></note> pertinere magmentarium<note>magmentarium <hi rend="italic">Momms.</hi>: acmentarium <hi rend="italic">P rell. praeter Mb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi> (armamentarium)</note> <reg>telluris</reg> aperire. <reg>nuper</reg> id patuisse dicunt, et ego recordor. <reg>nunc</reg> sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. <reg>multa</reg> me movent: quod aedes <reg>telluris</reg> est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio<note>pont iudicio <hi rend="italic">HMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: iud. <hi rend="italic">om. rell.</hi> (iudicio pontificum <hi rend="italic">Momms.</hi>)</note> liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio <reg>telluris</reg>, et eo magis quod eodem ostento <reg>telluri</reg> postilio deberi dicitur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="32"><p><reg>vetera</reg> fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="15"/><reg>verum</reg> tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus<note>neglegimus <hi rend="italic">H,</hi> -igimus <hi rend="italic">Mbk,</hi> -egemus <hi rend="italic">PG</hi>: -igemus <hi rend="italic">BEw,</hi> -egamus <hi rend="italic">t, ut coni. Muell.</hi>: <hi rend="italic">ibid.</hi> neglegemus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>GH</hi>: -igemus <hi rend="italic">Bkt all.</hi>: -egamus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? <reg>adsunt</reg> vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato<note>stato <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi>: statuto <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> loco anniversaria<note>anniversaria <hi rend="italic">b Naugerius</hi> (2): -ari <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>GH</hi>: -arii <hi rend="italic">Bb<hi rend="superscript">2</hi>k all.</hi></note> factitarint. <reg>et</reg> quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="33"><p><reg>tu</reg> meam domum religiosam facere potuisti? <reg>qua</reg> mente? quam amiseras. <reg>qua</reg> manu? qua disturbaras. <reg>qua</reg> voce? qua incendi iusseras. <reg>qua</reg> lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. <reg>quo</reg> pulvinari? quod stupraras. <reg>quo</reg> simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro <add>in</add><note>in <hi rend="italic">om. P et pler.</hi> (in patris <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi>)</note> imperatoris monumento conlocaras. <reg>quid</reg> habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? <reg>itaque</reg> ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum<note>possit tuam domum <hi rend="italic">HMbk</hi></note> possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="34"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="16"/><reg>sed</reg> iam haruspicum reliqua responsa videamus. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>oratores</reg> contra ivs fasqve interfectos.</hi></quote> <reg>quid</reg> est hoc? <reg>de</reg> Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. <reg>sic</reg> enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum<note>vallatum <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>: velatum <hi rend="italic">PBHEk</hi>: vellatum <hi rend="italic">G</hi></note>. <reg>sed</reg> quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="35"><p><reg>nec</reg> confero nunc in te unum omnia. <reg>spes</reg> maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. <reg>quis</reg> Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, <q>imperatorem</q> venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla<note>vincla <hi rend="italic">PH et pler.</hi>: vincula <hi rend="italic">bk</hi></note> coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. <reg>securis</reg> suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. <reg>qualis</reg> hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur? </p></div></div></body></text></TEI>