cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. putant enim ad me non nulli ad me non nulli P 2 B : non om. P 1 : non nulli om. w : non nulli ad me Hbk edd. R, V. pertinere magmentarium magmentarium Momms. : acmentarium P rell. praeter Mb 2 k (armamentarium) telluris aperire. nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. multa me movent: quod aedes telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudicio pont iudicio HMb ς : iud. om. rell. (iudicio pontificum Momms. ) liberata secundum fratrem suum iudicatum esse dicebat; movet me etiam in hac caritate annonae, sterilitate agrorum, inopia frugum religio telluris , et eo magis quod eodem ostento telluri postilio deberi dicitur. vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemus neglegimus H, -igimus Mbk, -egemus PG : -igemus BEw, -egamus t, ut coni. Muell. : ibid. neglegemus P 2 GH : -igemus Bkt all. : -egamus P 1 quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello stato stato P 1 G : statuto P 2 rell. loco anniversaria anniversaria b Naugerius (2): -ari P 1 GH : -arii Bb 2 k all. factitarint. et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus? tu meam domum religiosam facere potuisti? qua mente? quam amiseras. qua manu? qua disturbaras. qua voce? qua incendi iusseras. qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. quo pulvinari? quod stupraras. quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro in in om. P et pler. (in patris b 2 ed. R. ) imperatoris monumento conlocaras. quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum possit tuam domum HMbk possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti. sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. oratores contra ivs fasqve interfectos. quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatum vallatum b 2 : velatum PBHEk : vellatum G . sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio. nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla vincla PH et pler. : vincula bk coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?