<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="22"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="11"/><reg>quos</reg> igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea<note>Idaea <hi rend="italic">Faërnus</hi>: daea <hi rend="italic">P</hi>: dea <hi rend="italic">P</hi>: dea <hi rend="italic">B rell.</hi></note> te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. <reg>quod</reg> ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri <add>non</add><note>non <hi rend="italic">deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk.</hi> (§§ 10, 14): quę reliceret <hi rend="italic">PB</hi></note> liceret. <reg>vis</reg> enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile<note>aedili <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 24)</note> religioso repente <add>e</add><note>e <hi rend="italic">suppl. Bait.</hi></note> fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. <reg>tua</reg> tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium<note>eludentium <hi rend="italic">Klotz</hi>: et ludentium <hi rend="italic">codd.</hi></note> multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="23"><p><reg>an</reg> si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit<note>si tensam non tenuit <hi rend="italic">Ant. Aug.</hi>: si terram non tenuit aut tensam <hi rend="italic">codd.</hi></note>, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio<note>simpuvio <hi rend="italic">Arnobius</hi>: simpuio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: simbulo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: simbolo <hi rend="italic">Bt</hi>: si muto <hi rend="italic">Hb</hi>: si nutu <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>: si vultu <hi rend="italic">k</hi></note> aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="24"><p><reg>ac</reg> si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc <reg>matrem</reg> <reg>magnam</reg>, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="12"/><reg>haec</reg> igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. <reg>nam</reg> quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris <reg>magnae</reg> conspectu Megalesibus<note>Megalesibus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>H</hi>: Megalensibus <hi rend="italic">B rell.</hi></note> fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret<note>polluerit <hi rend="italic">ut Faërnus ita k</hi></note>! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. <reg>ita</reg> ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris <reg>magnae</reg> nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. </p></div></div></body></text></TEI>