<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="21"><p><reg>audio</reg> quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>lvdos</reg> minvs diligenter factos pollvtosqve.</hi></quote> <reg>quos</reg> ludos? <reg>te</reg> appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg>, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. <reg>qui</reg> sunt ludi minus diligenter facti, quando<note>quando <hi rend="italic">ut Manut. ita k</hi>: quanto <hi rend="italic">rell.</hi></note> aut quo scelere polluti? <reg>respondebis</reg> et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="22"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="11"/><reg>quos</reg> igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea<note>Idaea <hi rend="italic">Faërnus</hi>: daea <hi rend="italic">P</hi>: dea <hi rend="italic">P</hi>: dea <hi rend="italic">B rell.</hi></note> te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. <reg>quod</reg> ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri <add>non</add><note>non <hi rend="italic">deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk.</hi> (§§ 10, 14): quę reliceret <hi rend="italic">PB</hi></note> liceret. <reg>vis</reg> enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile<note>aedili <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 24)</note> religioso repente <add>e</add><note>e <hi rend="italic">suppl. Bait.</hi></note> fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. <reg>tua</reg> tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium<note>eludentium <hi rend="italic">Klotz</hi>: et ludentium <hi rend="italic">codd.</hi></note> multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="23"><p><reg>an</reg> si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit<note>si tensam non tenuit <hi rend="italic">Ant. Aug.</hi>: si terram non tenuit aut tensam <hi rend="italic">codd.</hi></note>, si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio<note>simpuvio <hi rend="italic">Arnobius</hi>: simpuio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: simbulo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: simbolo <hi rend="italic">Bt</hi>: si muto <hi rend="italic">Hb</hi>: si nutu <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>: si vultu <hi rend="italic">k</hi></note> aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="24"><p><reg>ac</reg> si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc <reg>matrem</reg> <reg>magnam</reg>, cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="12"/><reg>haec</reg> igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. <reg>nam</reg> quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris <reg>magnae</reg> conspectu Megalesibus<note>Megalesibus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>H</hi>: Megalensibus <hi rend="italic">B rell.</hi></note> fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret<note>polluerit <hi rend="italic">ut Faërnus ita k</hi></note>! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. <reg>ita</reg> ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris <reg>magnae</reg> nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="25"><p><reg>pro</reg> di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? <reg>ludos</reg> esse pollutos significastis ac plane dicitis. <reg>quid</reg> magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum<note>liberatum <hi rend="italic">k all.</hi> (§ 30): liberatus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>HEM</hi>: libertum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>t</hi> (<hi rend="italic">corr.</hi> liberum <hi rend="italic">B</hi>): libera vi <hi rend="italic">s.</hi> libero aditu <hi rend="italic">Madv.</hi></note>, in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? <reg>si</reg> examen apium ludis in scaenam caveam<add>ve</add> venisset<note>scaenam caveamve venisset <hi rend="italic">Momms.</hi>: caenam caveam venisset <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: scaenam venisset <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B rell.</hi></note>, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? <reg>atque</reg> in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent. </p></div></div></body></text></TEI>