audio quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve. quos ludos? te appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis optimi maximi , si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus diligenter facti, quando quando ut Manut. ita k : quanto rell. aut quo scelere polluti? respondebis et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata. quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos quorum ipsi di immortales atque illa mater Idaea Idaea Faërnus : daea P : dea P : dea B rell. te,—te, Cn. Lentule, cuius abavi manibus esset accepta,—spectatorem esse voluit. quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri non non deesse noluit G. Long, prob. Zielinsk. (§§ 10, 14): quę reliceret PB liceret. vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoc aedile aedili codd. (§ 24) religioso repente e e suppl. Bait. fornicibus ostiisque omnibus in scaenam signo dato inmissa inrupit. tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit quae in privato quondam tuo proavo; te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium eludentium Klotz : et ludentium codd. multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradidisset. an si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit si tensam non tenuit Ant. Aug. : si terram non tenuit aut tensam codd. , si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuvio simpuvio Arnobius : simpuio P 1 : simbulo P 2 : simbolo Bt : si muto Hb : si nutu b 2 : si vultu k aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos? ac si volumus ea quae de quoque deo nobis tradita sunt recordari, hanc matrem magnam , cuius ludi violati, polluti, paene ad caedem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. haec igitur vobis, haec populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit. nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum in ipso Matris magnae conspectu Megalesibus Megalesibus P 1 H : Megalensibus B rell. fieri celebrarique voluerunt? qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi; quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille maior dedit, ut eos ludos haec lues impura pollueret polluerit ut Faërnus ita k ! quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur, quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum. ita ludos eos, quorum religio tanta est ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit, qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et Matris magnae nomine suscepta declaretur—hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc aedile servorum Megalesia fuerunt. pro di immortales! qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum liberatum k all. (§ 30): liberatus P 1 HEM : libertum P 2 t ( corr. liberum B ): libera vi s. libero aditu Madv. , in alteram scaenam inmissum, alteri praepositum, ut alter consessus potestati servorum obiceretur, alter servorum totus esset? si examen apium ludis in scaenam caveam ve venisset scaenam caveamve venisset Momms. : caenam caveam venisset P 1 : scaenam venisset P 2 B rell. , haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum inmissa in populum Romanum saeptum atque inclusum, et non commovemur? atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices ut a servitio caveremus monerent.