<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="19"><p><reg>deinde</reg>, si quid habui oti<note>otii <hi rend="italic">Orell.</hi>: tolli <hi rend="italic">codd.</hi></note>, etiam cognovi multa homines doctos sapientisque<note>doctos sapientisque <hi rend="italic">P</hi>: doctissimos sapientisque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>rell. praeter EM</hi> (doctissimos sapientissimosque)</note> et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. <reg>etenim</reg> quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? <reg>quam</reg> volumus licet, patres conscripti<note>pat. con. licet <hi rend="italic">Hbk</hi></note>, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="20"><p rend="indent"><milestone resp="editor" unit="chapter" n="10"/><reg>qua</reg> re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>qvod</reg> in agro Latiniensi<note>lati*ensi <hi rend="italic">P</hi>: latiensi <hi rend="italic">B rell. praeter HMbk</hi> (latinensi)</note> avditvs est strepitvs cvm fremitv.</hi></quote> Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? <reg>exauditus</reg> in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. <reg>quis</reg> est ex<note>Quis est nisi est ex <hi rend="italic">Lehmann.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> Quis est vel ex?</note> gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? <reg>de</reg> ea re scriptum est: <quote><hi rend="smallcaps"><reg>postiliones</reg><note>Postiliones <hi rend="italic">Orell.</hi>: postulationes <hi rend="italic">codd.</hi></note> esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs.</hi></quote> </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="21"><p><reg>audio</reg> quibus dis violatis expiatio debeatur, sed hominum quae ob delicta quaero. <quote><hi rend="smallcaps"><reg>lvdos</reg> minvs diligenter factos pollvtosqve.</hi></quote> <reg>quos</reg> ludos? <reg>te</reg> appello, Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi, libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos epulones Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg>, si quid est praetermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur. <reg>qui</reg> sunt ludi minus diligenter facti, quando<note>quando <hi rend="italic">ut Manut. ita k</hi>: quanto <hi rend="italic">rell.</hi></note> aut quo scelere polluti? <reg>respondebis</reg> et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio, nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caerimonia esse servata. </p></div></div></body></text></TEI>