nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a iudicibus puniendam puniendam BHk rell. praeter PG (poeniendam): muniendam Petrus Faber putarit putarit Halm : putaret codd. . P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice in Velia publice Ianus Palmerius : in ulla publica P 1 : in villa publica P 2 rell. , at mihi in Palatio restituta; illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum; illi quam ipse privato iure tueretur, mihi at mihi Garat. quam publice magistratus omnes defenderent. quae quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non praedicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer; sed cum cum quae GE sint mihi data a vobis, cum ea ea iam coni. Muell. attemptentur eius lingua cuius ante manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis sed de vestris factis loquor, nec vereor ne haec mea vestrorum beneficiorum praedicatio non grata potius quam adrogans videatur esse videatur Zielinski . quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferret ecferret P : efferret Bkt : et ferret GE aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferri ferri Halm : ferre codd. me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille , ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliis contumeliis Madv. : contumeliam codd. (in inimici contumeliam ut Baiter ita Hbk ) sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri. sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una una viva k atque constanti haruspicum voce voce om. PBGE vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, his iis Mk delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statas statas k all. : stata P : statuta P 2 t : statutas BH sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictiones praedictiones k : praedicationes PBHGt Apollinis vatum libris, portentorum expiationes expiationes Sigonius : explat. P 1 : explanat. rell. Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint. deinde , si quid habui oti otii Orell. : tolli codd. , etiam cognovi multa homines doctos sapientisque doctos sapientisque P : doctissimos sapientisque P 2 rell. praeter EM (doctissimos sapientissimosque) et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse; quae quamquam divinitus perscripta video, tamen eius modi sunt ut ea maiores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. etenim quis est tam vaecors qui aut, cum suspexit in caelum, deos esse non sentiat, et ea quae tanta mente fiunt ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit casu fieri putet, aut, cum deos esse intellexerit, non intellegat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? quam volumus licet, patres conscripti pat. con. licet Hbk , ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Graecos nec denique hoc ipso huius gentis ac terrae domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnis gentis nationesque superavimus. qua re, ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos, et mentis vestras, non solum auris, ad haruspicum vocem admovete: qvod in agro Latiniensi lati*ensi P : latiensi B rell. praeter HMbk (latinensi) avditvs est strepitvs cvm fremitv. Mitto haruspices, mitto illam veterem ab ipsis dis immortalibus, ut hominum fama est, Etruriae traditam disciplinam: nos nonne haruspices esse possumus? exauditus in agro propinquo et suburbano est strepitus quidam reconditus et horribilis fremitus armorum. quis est ex Quis est nisi est ex Lehmann. Num Quis est vel ex? gigantibus illis, quos poetae ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano praemonstrare et praecinere fateatur? de ea re scriptum est: postiliones Postiliones Orell. : postulationes codd. esse Iovi, Satvrno, Neptvno, Tellvri, dis caelestibvs.