<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi021.perseus-lat2" xml:lang="lat" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="13"><p><milestone resp="editor" unit="chapter" n="7"/><reg>nego</reg> umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. <reg>quamquam</reg><note>Quamquam <hi rend="italic">etc.</hi>: <hi rend="italic">sic distinxi, Muellerum secutus.</hi></note> ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum est<note>esset <hi rend="italic">Halm</hi></note>), tamen<note><hi rend="italic">Edd. habent</hi> iudicasse: quamquam ... quam plurimos; ita est ... iudicum. Religionis ... fieri potest, quod ... iniquum est: tamen <hi rend="italic">etc.</hi></note> sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. <reg>postero</reg> die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="14"><p><reg>de</reg> hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet, ut ab ipsis qui sacris praesunt sacer non esse iudicatus sit? <reg>verum</reg> referte, quod ex senatus consulto facere debetis. <reg>aut</reg> vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse iudicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea iudicavit, aut,—id quod certe fiet,—ad pontifices reicietur, quorum auctoritati fidei prudentiae maiores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. <reg>quid</reg> ergo ii<note>ii <hi rend="italic">P</hi>: hi <hi rend="italic">BHkt</hi></note> possunt aliud iudicare ac iudicaverunt? <reg>multae</reg> sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an paene cunctae iure optimo, sed tamen iure privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iure nexi: nego esse ullam domum aliam privato eodem quo quae<note><w type="lemma">quo quae</w> quoq~: <hi rend="italic">P</hi>: quoque <hi rend="italic">rell.</hi></note> optima lege, publico vero omni praecipuo et humano et divino iure munitam; </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="15"><p> quae primum aedificatur ex auctoritate senatus<note>senatus <hi rend="italic">codd. praeter PB</hi> (senati)</note> pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. <milestone resp="editor" unit="chapter" n="8"/><reg>primum</reg> negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus<note>aedibus <hi rend="italic">GE<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae est<note>esset <hi rend="italic">Ernesti</hi></note> in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. <reg>vobis</reg> vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum. </p></div></div></body></text></TEI>