hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentium praesentium om. HEMb ς , quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se sese EMc , cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi. ac tamen Attamen GMb ς t ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equidem fructum maximum et et om. GE ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. sed vaecors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit; deinde respexit et, simul atque simul atque Bait. : simul ad codd. praeter Gk (simul ac) et t (simulat.) Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiae paene limine; recordatione, credo, Gabini sui desiderioque Pisonis. cuius ego de ecfrenato ecfren. PG : effren. BH ς t. Cf. § 52 et praecipiti furore quid dicam? an An scripsi ( post dicam): aut codd. pler. (haud k ): om. PB potest gravioribus a me verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? cuius si iam vim et gravitatem illam singularem ac paene divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela quae coniecerit inimicus quam ea quae conlega patris emisit leviora atque hebetiora esse videantur. sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam rem p. GEt : rem PB : rem meam HM ς cum defendere deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperi, ad meam salutem non solum auctoritate sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt, praemiisque nefariae pactionis pactionis Naugerius (1): factionis P rell. funditus una cum re publica oppressum exstinctumque voluerunt; qui quae suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum moenibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt, excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem, ea sua cum praeda meis omnibus tectis atque agris intulerunt. cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. in Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. tum , inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilis nobilis mobilis Drechsler, nebulonis K. Busche ( Rosc. Amer. § 128; Phil. ii, § 74) , vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. non multum mihi sane post ad odium accessit. nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis veritatis Harl. 2590 , odio dignitatis odio dignitatis Hb ς : om. P et pler. , odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eius eius k et Harl. 2590: meus rell. praeter MC (suus) familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensit sentit Lamb. : senserit b ς quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat.