dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras. quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concidere concidere G : concedere rell. praeter P 1 (condere) considere hoc est, aliquantisper conquiescere Madv. unius unius meo Hbk discessu quam omnium interitu occidere malui. speravi , id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam rem pub. suppl. Naegelsbach recreari recreari resuscitari b . accepi , pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. an ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem. suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos praetextatos k : -textos rell. inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum id cum scripsi : ita cum (ita tum P 2 BH, ita tum cum e ) codd. : ita ut cum Hk : ita pati ut Halm : neque vitare ut Madv. dolenter adsis non tam adsis non tam (absis bk ) codd. praeter P 1 Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait. sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est est G : sit Me : om. P rell. . nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum. qua re dirumpatur disrumpatur GM licet ista furia Cf. fax ac furia patriae § 102 atque pestis pestis scripsi : pestis patriae Bait. : om. codd. , audiet audiet Madv. : audiat codd. haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicam rem pub. hic add. Kays., ante servavi Garat. , qui qui Garat. : ut codd. praeter w (qui ut): cum Halm consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse. sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur. nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? in conspectu prope prope GM : propter PBte : praeterea Hb ς totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis virtutis Muell. : urbis codd. : libertatis Naegelsb. , sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum pos demigrandum add. mihi Halm : i P 1 ( del. eadem manus ): om. rell. potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de et de me ed. R. re publica videam constituta.