<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="81"><p><reg>at</reg> tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam<note>pergratam <hi rend="italic">Madv.</hi>: per gratiam <hi rend="italic">codd.</hi></note>, qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret; quae res municipibus Anagninis<note><hi rend="italic">post</hi> Anagninis <hi rend="italic">add. GMbe</hi> ornatissimis</note> multo maiori dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae fecerat. <milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/></p></div><div subtype="section" type="textpart" n="82"><p><reg>quid</reg>? si ne scriptum quidem umquam<note>usquam <hi rend="italic">Gulielm.</hi></note> est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctorem<note>auctorem <hi rend="italic">codd.</hi>: auctoritatem <hi rend="italic">vulg.</hi></note> amplexeris<note>amplexeris <hi rend="italic">codd. praeter Me</hi> (amplecteris)</note>—sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc<note>tunc <hi rend="italic">codd. praeter HbcM</hi> (tum) <hi rend="italic">k</hi> (tu)</note> quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? <reg>ubi</reg> enim tuleras ut mihi aqua et igni<note>igni <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ignis <hi rend="italic">rell.</hi></note> interdiceretur? quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: non<note>tulit. Homines ... civibus. non <hi rend="italic">Muell.</hi></note> ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me<note>me <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis<note>quibusdam <hi rend="italic">codd.</hi></note> interdictum est, scriptum est in legibus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="83"><p><reg>quaere</reg> haec<note>haec <hi rend="italic">PBb</hi>: hoc <hi rend="italic">rell.</hi></note> ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. <reg>sed</reg> si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum —si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta<note>proscripta <hi rend="italic">Graevius</hi></note> est? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="84"><p><milestone unit="chapter" n="32" resp="editor"/><reg>ac</reg> vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. <reg>patrem</reg> tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. <reg>nihil</reg> enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis<note>ipsis <hi rend="italic">per incuriam om. Bait.</hi></note> temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="85"><p><reg>quis</reg> in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod <del>et<note>et <hi rend="italic">del. Bait.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 87)</note></del> si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? <reg>denique</reg> universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent. <reg>et</reg> tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit? </p></div></div></body></text></TEI>