sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse esse malit abesse Zielinski iudicavit. quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad ad b 2 , om. rell. : viderer ⟨ad⟩ adm. civ. quam restitutus Madv. prob. Zielinsk. : ad adm. civ. del. Karsten administrandam civitatem restitutus. hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare Hic tu ... exsulem me appell. Madv. ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis flagitiis Bait. : facti his P : factis BGbt : et flag. om. H ς notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? quid est enim exsul exilium malit Muell. ? ipsum per se per se est Halm nomen calamitatis, non turpitudinis. quando igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomen ante nomen add. s. l. exulis rec. man. in P subeo an re iudicata? peccato ? iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui felicem Catilinam nominant, neque quisquam eorum qui solebant. non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur. quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium concilium Madv. , quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac ac bk all. et add. s. l. rec. man. in P regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem. proximus est huic dignitati dignitate Karsten ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. scribae , qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint. nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit ipse se vidit Faërnus sensitque quantus et quanta dignitate esset esset Faërnus : essem codd. ! constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis?