<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="66"><p><reg>atque</reg> ut sciatis non hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisse<note>et fecisse <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: effecisse <hi rend="italic">codd. praeter M</hi> (fecisse)</note> et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. <reg>qui</reg> ex eius custodia per insidias regis<note>regis Armenii <hi rend="italic">Lahmeyer</hi></note> amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="67"><p><reg>quas</reg> iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit<note>domique (domuique?) continuerit <hi rend="italic">scripsi</hi> (§ 110): domumque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>HBbt<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi> (domiumque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>,</hi> omniumque <hi rend="italic">GM</hi>) coniecerit <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): compulerit <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">Har. Resp.</hi> § 58)</note>, vidistis: ex quo iudicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. Pompeium terruerit iam distracta et exstincta. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="68"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="26" resp="editor"/><reg>haec</reg> vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi<note><w type="lemma">mihi</w> mihi acta est <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>BtHG</hi>: <hi rend="italic">in P verba</hi> acta est <hi rend="italic">deleta sunt</hi>: mihi ac meis <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): mihi ac te me <hi rend="italic">k ed. V.</hi>: <hi rend="italic">num</hi> mihi hac (<hi rend="italic">s.</hi> ea) tempestate? exstitisse <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: expetiisse <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>Bt</hi> (-isse <hi rend="italic">b</hi>)</note> exstitisse, vi, armis, dissensione<note>dissensione <hi rend="italic">codd.</hi>: discriptione <hi rend="italic">Muell.</hi> (descript. <hi rend="italic">Madv.</hi>), <hi rend="italic">cf.</hi> § 129</note> hominum et<note>et <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (ad caedem <hi rend="italic">vulg.</hi>)</note> caede instituta<note><w type="lemma">instituta</w> instaurata <hi rend="italic">Reid, cf.</hi> § 6</note> novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum<note>iure scriptum <hi rend="italic">Lamb.</hi>: inscriptum <hi rend="italic">P rell. praeter GM</hi> (proscriptum)</note> aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. <reg>quod</reg> si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus<note>consulibus <hi rend="italic">mg. Lamb.</hi>: consules <hi rend="italic">codd.</hi></note> nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex iudicaretur. <reg>sententia</reg> verior, gravior, melior, utilior rei publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="69"><p><reg>neque</reg> hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, <add>legem</add><note>legem <hi rend="italic">hic suppl. Muell.</hi>: <hi rend="italic">post</hi> illam <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> illam esse nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae<note>ne quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: ne qua <hi rend="italic">B rell.</hi> (neque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>)</note> popularis in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio restituti videremur. <reg>eodemque</reg> consilio M. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur<note>oreretur <hi rend="italic">Halm</hi>: ororetur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: oriretur <hi rend="italic">rell.</hi></note> aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus aliquam religionem residere diceret. <reg>nam</reg> legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens iudicavit<note><w type="lemma">iudicavit</w><hi rend="italic">sic distinxi, Halmium secutus, prob. Zielinski</hi>: iudicavit, quoniam ... dicere vetabatur. Atque <hi rend="italic">etc. ed. R.</hi></note>. <reg>quoniam</reg> quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur<note>vetabatur <hi rend="italic">corr. rec. man. in P</hi>: videbatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi> rell.</hi></note>, </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="70"><p>atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. <reg>erat</reg> hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. <milestone unit="chapter" n="27" resp="editor"/><reg>hanc</reg> tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. <reg>nam</reg> tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. <reg>at</reg> etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit. </p></div></div></body></text></TEI>