neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque internecivumque Graev. ( Phil. xiv, § 7): innocivomque P : intestinumque B ς t et rell. suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere exscindere Manut. : excipere codd. , quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur videtur Angelius : videretur codd. nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur—scilicet eos consules vocabant scilicet eos consules vocabant scripsi (§ 9 Cl. Qu. iv. 173): sic enim vocabantur Reid : senatus consules vocabant P rell. praeter GM (senatus consulta volabant): senatum consules vocabant (non vocab. Naegelsb. ) edd. recc. ( Sest. § 41): sectores advolabant Rau : sarraca convolabant Madv. : cenatum consules vocabant Halm —columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret. hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nancta nanctã P : nactam G : in actum P 2 BHkt tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderam retuderam Mt (rotud. H, contud. k ): retunderam PB , coniurationis nefaria tela adhaeserunt. quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat erat k : fuisset Lg. 9: om. rell. , una cum re publica concidissem. videbam vivo senatu populoque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intellegebam fieri diutius posse ut mihi non liceret esse in ea re publica quam ipse servassem. quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostrae civitatis viros se in medios hostis ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: ego pro salute universae rei publicae dubitarem dubitarem ⟨me devovere qui⟩ hoc mel. cond. essem coni. Halm hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne auditores quidem suae gloriae, ego etiam spectator meae laudis esse potuissem? itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. Cato fuerat proximus. quid ageres? non erat ut, qui modus a moribus amoribus scripsi : moribus codd. : odiis A. C. Clark. fuerat, idem esset iniuriae Locus varie emendatus : quod ageres non erat nisi ut qui mihi dux omnibus in rebus fuerat idem socius esset iniuriae Lamb. : Quid ageres? non erat ut qui mihi socius laboris fuerat idem esset iniuriae Muell. . quid posses Quid? posses etc. Bait. ? extrudere ad Cypriam pecuniam? praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est hinc modo amandandus est Muell. : hunc modo amandatum esse in mg. b : hanc modo amandas esse P 1 H : hanc modo amandatas (-is, -o, -am) esse rell. (amandandam k, et mg. c ): hunc modo amandemus Madv. invisus] invitus Lamb. . sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.