<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="6"><p><reg>ego</reg> vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito<note>scito <hi rend="italic">Lg.</hi> 9: scio <hi rend="italic">P rell.</hi></note> me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. <reg>postea</reg> quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="7"><p><reg>an</reg> ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? <reg>hic</reg> tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, <q>hostem Capitolinum</q> appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerim<note>venerim <hi rend="italic">ut Lehmann ita b</hi>: venirem <hi rend="italic">codd.</hi></note>? Vtrum<note>Vtrum <hi rend="italic">PBt</hi>: utrumne <hi rend="italic">rell.</hi></note> est tempus aliquod quo in senatum venisse<note>venire <hi rend="italic">Garat.</hi>: venistis <hi rend="italic">P</hi></note> turpe sit, an ea res erat illa<note>ea res erat illa <hi rend="italic">Halm</hi>: aures regatila <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">corr.</hi> aures re illa): aures erigere illa <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> et pler.</hi> (an res illa talis erat ut <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos<note><w type="lemma">eos</w> cos. (consules <hi rend="italic">coni. Lange</hi></note> qui agebant condemnare deberem? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="8"><p><milestone unit="chapter" n="4" resp="editor"/><reg>primum</reg> dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his<note>his <hi rend="italic">P rell. praeter Gk</hi> iis, <hi rend="italic">e</hi> is</note> sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire<note>statuerunt ... ipsi non venire <hi rend="italic">Lange</hi> ipsum <hi rend="italic">t</hi>: ipsi <hi rend="italic">rell.</hi></note><note>venire ni <hi rend="italic">codd. praeter PHGMe</hi> (venirent): ipsis non venire licere <hi rend="italic">Jeep</hi></note>, non intellegentes<note>intellegent <hi rend="italic">P et pler., corr. Hbk</hi></note> hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam<note>et gratam <hi rend="italic">ut GMe ita PBt</hi>: gratam <hi rend="italic">Hbk</hi></note> et iucundam fuisse. <reg>at</reg> enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. <reg>non</reg> reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. <reg>cur</reg> ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. <reg>cur</reg>, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? <reg>cur</reg>, cum ego me existimassem<note>existimassem <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) (-avissem <hi rend="italic">ek</hi>): <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: extimassem <hi rend="italic">ed. V.</hi>: aestimavissem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>H rell.</hi> (-assem <hi rend="italic">w</hi>) <hi rend="italic">praeter GMe</hi> (sensissem): putarim <hi rend="italic">vel</hi> senserim <hi rend="italic">coni. Halm</hi></note> tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt<note>remanserunt <hi rend="italic">Mueller, prob. Zielinski</hi> (§ 10): rerunt <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>w</hi>: senserunt <hi rend="italic">GMe</hi>: non idem senserunt <hi rend="italic">Lange</hi>: restiterunt <hi rend="italic">A. C. Clark</hi>: <hi rend="italic">num</hi> renuerunt? <hi rend="italic">Habent edd. R. et V.</hi> illuc irem (<hi rend="italic">et ita b</hi>: illic ierim <hi rend="italic">t</hi>)</note>? <reg>an</reg> aliis<note>An aliis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter M</hi> (An eis) <hi rend="italic">et G</hi> (an meis): <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="9"><p rend="indent"><reg>an</reg> quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? <reg>quorum</reg> etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem<note>dignitatem <hi rend="italic">om. PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> restitutus meo consilio repudiarem? <reg>at</reg> quam sententiam dixi? <reg>primum</reg> eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique<note>denique <hi rend="italic">Halm</hi>: de <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: deinde <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: <hi rend="italic">om. G</hi></note> eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="10"><p><reg>at</reg> enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. <reg>si</reg> timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis<note>his <hi rend="italic">P rell.</hi></note> qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu reclamatum est. <milestone unit="chapter" n="5" resp="editor"/><reg>sed</reg> quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur<note>reprendatur <hi rend="italic">P</hi>: reprehendatur <hi rend="italic">HBt, edd. R. et V.</hi></note>. Vtrum causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis<note>fuit nobis <hi rend="italic">Mueller, prob. Zielinski</hi>: fuit vis <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">unde</hi> Quae vis, quae causa <hi rend="italic">k Naugerius</hi> (2)): fuisse vis <hi rend="italic">ut coni. Lange ita t</hi></note>? <reg>quae</reg> causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae<note>binum <hi rend="italic">post</hi> latroc. <hi rend="italic">add. codd. praeter H</hi>: <hi rend="italic">del. edd.</hi> ob annonae <hi rend="italic">Hbk</hi>: per annonae <hi rend="italic">Madv.</hi>: nonae <hi rend="italic">codd. pler.</hi></note> causam<note><hi rend="italic">Num</hi> biduum annonae causa <hi rend="italic">ex marg. insertum</hi>? § 14 <hi rend="italic">ad fin.</hi></note> putasti<note>putasti <hi rend="italic">Muell.</hi>: putavisti <hi rend="italic">k vulg.</hi>: putavit <hi rend="italic">rell.</hi> (putarunt <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note>? </p></div></div></body></text></TEI>