ac At GMe si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobiles nobiles susp. Lange, qui et nobiles ignobiles coni. concupiscant? date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata. at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni igni P 1 M : ignis P 2 B et pler. interdicatvr? crudele , nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum ferendum Btw ! non tulit vt interdicatvr. quid ergo? vt interdictvm sit. O caenum O cenum BHt : oceanum P 1 : ocenum P 2 , o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest? hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedum quadrip. Htw impurissimo impurissimo spurcissimo Oberdick ( Ael. Lamprid. Alex. Sever. 9. 4 omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimo ) , rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodium hunc ante Clodium Hbk esse qui contra leges faceret facere Momms. , alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedem praedem Garat., Bait. : praedem socium codd. praeter GM (praedae socium) Hb (praedonum socium) extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti. itaque cum tu florens ac potens per medium forum forum ed. V. ( om. scortum): fori b : om. rell. scortum populare volitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationis dominae dominationes P 1 GM scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus. de hac igitur lege dicimus, quasi quasi Madv. : quae codd. iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praeda praeda del. Jordan : praedicatione coni. Halm suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit? quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa dissolvat? est enim: qvod M. Tvllivs falsvm senatvs consvltvm rettvlerit. si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est est fort. praestat est? Mueller . satisne tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? quid ? si etiam pluribus de rebus uno sortitore tulisti sortitore tulisti Madv. : sortitu retulisti (retulis P 1 ) codd. : una sortitione tulisti Halm, fort. recte , tamenne arbitraris id quod M. Drusus in legibus suis suis bk : tuis codd. pler. plerisque, perbonus perbonus scripsi : bonus Naugerius (1): in bonis P rell. praeter HGMk (bonis): clarissimus Lahmeyer, innocens Muell., nobilissimus Klotz ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis consiliariis Madv. : consularis codd. non obtinuerit, id te posse, omnium facinorum et stuprorum hominem omnium fac. et stup. hominem scripsi : hominum (omnium HM ς , hominem G ) fac. et stup. omnium P rell. : hominem fac. et stup. omnium Bait. , decumis et Clodiis auctoribus obtinere?