<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="41"><p><reg>si</reg> et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum? <milestone unit="chapter" n="16" resp="editor"/>Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere. <reg>haec</reg> homines improbi ad quosdam viros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. <reg>si</reg> quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem observanda sunt, iudicavit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="42"><p><reg>iam</reg> intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. <reg>at</reg> ego hoc totum non<note>non <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> sine causa relinquo. <reg>video</reg> enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent<note>dicerent <hi rend="italic">ut Naugerius</hi> (1) <hi rend="italic">ita k</hi>: dicerem <hi rend="italic">codd.</hi></note>, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi ita<note>ita <hi rend="italic">Baiter</hi>: a <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ac <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> et pler.</hi> (ac ... bene merito <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>)</note> de re publica merito tulisses, funus te<note>funus te <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>e et mg. P</hi>: funeste <hi rend="italic">P rell. praeter Hbk</hi> (funeste funus te): funestum funus te <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. <reg>qua</reg> re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum<note>tuum <hi rend="italic">Hb<hi rend="superscript">2</hi>k, om. P et pler.</hi> (§§ 38, 40, 41)</note> comprobaverunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="43"><p rend="indent"><reg>fueris</reg> sane tribunus plebis tam iure legeque<note>tam iure legeque <hi rend="italic">Car. Steph., D. Serruys</hi> (<hi rend="italic">Aul. Gell.</hi> v. 19; <hi rend="italic">Leg. Agrar.</hi> ii. 11, § 29): tam in iure quam lege <hi rend="italic">PHb et pler.</hi> (quam in lege <hi rend="italic">w</hi>): tam iure quam lege <hi rend="italic">Gb<hi rend="superscript">2</hi>kt</hi>: tam iure atque (etiam) lege <hi rend="italic">Halm</hi>: tam fueris inquam lege <hi rend="italic">Koch</hi>: optimo iure, tam fueris inquam lege <hi rend="italic">Lange</hi>: tam iure quam lege quam ⟨tulit⟩ hic <hi rend="italic">etc. Jordan</hi>: tam iure quam ⟨qui⟩ lege <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">Har. Resp.</hi> § 14; <hi rend="italic">Sulla</hi> § 87)</note>, quam fuit hic ipse <add>P. Ser</add>vilius<note>P. Servilius <hi rend="italic">Halm, Lange</hi> (§ 132; <hi rend="italic">Har. Resp.</hi> § 12): ullius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: rullius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>GH</hi>: tullius <hi rend="italic">Btw</hi>: tulius <foreign xml:lang="grc">ς</foreign> <hi rend="italic">ed. V.</hi>: Rullus <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi></note>, vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo iure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti? <milestone unit="chapter" n="17" resp="editor"/><reg>vetant</reg> leges sacratae, vetant <num>xii</num> tabulae leges privatis hominibus<note><w type="lemma">privatis hominibus</w> privatis in hom. <hi rend="italic">PBHebk</hi>: privatis * hom. <hi rend="italic">G</hi>: de privatis hom. <hi rend="italic">c</hi>: privatis vim hom. <hi rend="italic">t</hi>: privis hom. <hi rend="italic">Scaliger</hi></note> inrogari; id est enim privilegium. <reg>nemo</reg> umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. <reg>proscriptionis</reg> miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="44"><p><reg>hanc</reg> vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? <reg>quaero</reg> enim quid sit aliud<note>sit aliu* <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (aliud <hi rend="italic">H</hi>): si tali vi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> <add>nisi</add><note>nisi <hi rend="italic">suppl. Landgraf</hi> (§§ 53, 54): ac <hi rend="italic">Halm</hi> (§ 51)</note> proscribere<note>proscribere <hi rend="italic">del. Lange</hi></note> <quote><hi rend="smallcaps"><reg>velitis</reg> ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint</hi></quote>: ita enim re, etsi<note>re etsi <hi rend="italic">Momms.</hi>: fecit si <hi rend="italic">codd.</hi> (fecit etsi <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> aliis verbis, tulit. <reg>hoc</reg> plebei scitum<note>plebiscitum <hi rend="italic">HGbe et in mg. t</hi></note> est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? <reg>equidem</reg> iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="45"><p><reg>vobismet</reg> ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. <reg>nam</reg> cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta<note>improdicta <hi rend="italic">Momms.</hi>: in prodicta <hi rend="italic">PG</hi>: in praedicta <hi rend="italic">BtM</hi>: pro indicta <hi rend="italic">Hbc</hi>: indicta <hi rend="italic">k</hi></note> die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet<note>capitis iudicet <hi rend="italic">Lange</hi></note>, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum<note><w type="lemma">tum</w> cum <hi rend="italic">Lange</hi></note> multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt<note>sunt <hi rend="italic">Me Klotz</hi>: sint <hi rend="italic">codd.</hi></note>, deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit<note>sustulerit <hi rend="italic">ut Halm ita k</hi></note>, tota causa iudiciumque sublatum est<note>est <hi rend="italic">codd.</hi>: sit <hi rend="italic">Naegelsbach</hi> in iure <hi rend="italic">Muell.</hi>: in re <hi rend="italic">codd.</hi> (iure <hi rend="italic">k</hi>): in reo <hi rend="italic">Madv.</hi></note>: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis<note>et egentis <hi rend="italic">Halm</hi>: et gentis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: egentis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter Bw</hi> (gentis)</note> et perditos suffragium ferre et eam legem putari<note>putari <hi rend="italic">Madv.</hi>: putare <hi rend="italic">codd.</hi></note>? </p></div></div></body></text></TEI>