<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="16"><p><reg>veni</reg> exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. <reg>petebatur</reg> a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio<note>in ea re necne ratio <hi rend="italic">ut coni. Garat ita t</hi>: in ea regeneratio <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: in ea re ... ratio <hi rend="italic">G</hi>: in ea re gerenda <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> non habebatur. <reg>flagitabar</reg> bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. <reg>delegavi</reg> amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="17"><p><reg>itaque</reg> sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt<note>tribuerunt <hi rend="italic">Lange</hi></note>, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur<note>videatur <hi rend="italic">G</hi></note>, sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate<note>meo consilio auctoritate <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note>, diligentia pro tanto beneficio populi Romani<note>populi Romani <hi rend="italic">b Lamb.</hi>: -o -o <hi rend="italic">Hk</hi>: p. r. <hi rend="italic">aut</hi> PR. <hi rend="italic">codd. pler.</hi></note> praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem publicam annonae nomine in id discrimen quo<note>quo <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quod <hi rend="italic">P rell.</hi></note> vocabatur non esse venturam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="18"><p><milestone unit="chapter" n="8" resp="editor"/><reg>num</reg> igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? <reg>rem</reg> maximam fuisse<note><w type="lemma">fuisse</w> potuisse <hi rend="italic">PBt</hi></note> summi<note><w type="lemma">summi</w> summique <hi rend="italic">Muell.</hi>: et summi <hi rend="italic">Momms.</hi></note><add>que</add> periculi, non solum a fame<note>a fame <hi rend="italic">Halm</hi> (§ 25): ea me <hi rend="italic">PBt</hi>: eam <hi rend="italic">HGMke</hi></note>, sed etiam a caede<note>cedibus <hi rend="italic">GMe</hi></note> incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex<note>ex <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: in <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. <reg>negat</reg><note><w type="lemma">Negat</w><hi rend="italic">et</hi> negas <hi rend="italic">et</hi> negant <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: negatis <hi rend="italic">Lahmeyer</hi>: <hi rend="italic">num</hi> Sed negas?</note> oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni<note>decerni dari <hi rend="italic">D. Serruys</hi>: decerna <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>. <reg>non</reg> iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="19"><p><reg>non</reg> ita tecum ago; cum his<note><w type="lemma">his</w> iis <hi rend="italic">Muell.</hi></note> haec a me haberi oratio potest<note>potest <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: est <hi rend="italic">P rell. praeter GMe</hi> (posset): habenda oratio est <hi rend="italic">cod. Car. Steph. et in mg t</hi></note> qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum<note><w type="lemma">cum</w> quod <hi rend="italic">Karsten</hi></note> Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="20"><p><reg>sed</reg> cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum<note>Ptolomaeum <hi rend="italic">codd.</hi>: Ptolem. <hi rend="italic">k edd.</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 57)</note>, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium<note>patrocinium <hi rend="italic">codd.</hi></note><note><hi rend="italic"><quote>oxymori figura</quote> Lange</hi>): latrocinium <hi rend="italic">post Nauger. edd.</hi>: patrimonium, ⟨vim⟩ <hi rend="italic">A. C. Clark</hi></note> huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius<note>si ius <hi rend="italic">Halm</hi>: si quis <hi rend="italic">codd.</hi></note> suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti. </p></div></div></body></text></TEI>