<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="142"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="56" resp="editor"/><reg>quae</reg> cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis<note>soli <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> vestris cervicibus sustinetis. <reg>vobis</reg> universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum<note>omne suum <hi rend="italic">Garat.</hi>: omnes tum <hi rend="italic">codd.</hi> (omnes hi tamen <hi rend="italic">k</hi>)</note> erga meam dignitatem studium et iudicium non modo commissum verum etiam commendatum esse arbitrabuntur<note>arbitrantur <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="143"><p><reg>denique</reg> ipsi di immortales qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine esse rei publicae redditum<note>redditum <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> et ed. R.</hi>: reductum <hi rend="italic">codd.</hi></note>, idcirco mihi videntur fructum<note>fructum ipsum <hi rend="italic">HGbke</hi></note> reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum potestatem iudiciumque revocasse. <reg>hic</reg> est enim reditus, pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam<note>iam <hi rend="italic">Madv.</hi>: tamen <hi rend="italic">codd.</hi></note> illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti. </p></div></div></body></text></TEI>